|
Nunc revertamur ad speculum nostrum, et videamus quomodo per cognitionem
nostri possimus ascendere ad cognitionem ipsius Dei. Duplex est natura
hominis. Una interior, quae est ipse homo, quoniam mens uniuscujusque
est ipse: altera exterior, id est, corpus. Ex duplici natura compactus
est homo, et ideo ut totus beatificaretur, duo illi bona Deus a
principio praeparavit: unum visibile, alterum invisibile; unum
corporale, alterum incorporale: ut in uno sensus carnis ad jucunditatem
foveretur; in altero sensus mentis ad felicitatem repleretur. Idcirco
duplici sensu rationalis anima instructa est, ut visibilia caperet per
sensum carnis, invisibilia per sensum mentis; quatenus visibilia et
invisibilia ad cognitionem et dilectionem Creatoris illam excitarent.
Omnium namque humanarum actionum ad hunc finem currere debet intentio,
ut vel divinae imaginis in nobis similitudo instauretur, vel hujus vitae
necessitati consulatur. Quae vero in nobis divinam similitudinem
reparant, duo sunt, id est, speculatio veritatis, et exercitium
virtutum: quia in hoc homo similis est Deo, quod sapiens et justus est.
Ea siquidem perfectius auctorem suum manifestant, quae illius
similitudini vicinius appropinquant. Hoc autem est mens rationalis, quae
excellenter et proprie ad similitudinem illius facta est: et tunc citius
Creatorem suum, quem non videt, agnoscit, cum se ipsam ad illius
similitudinem factam intelligit. In hoc ergo primum Trinitatis vestigium
inventum est, cum agnoscere coepit ipsa quod erat in se, et ex eo
consideravit quod erat supra se. Vidit enim quod ex se ipsa nascitur
sapientia quae in ipsa est, et diligit ipsa suam sapientiam; et procedit
amor ex ipsa et sapientia sua, quo amat ipsam genitam de se, et in se
manentem non dividit a se. Et apparent tria quaedam in uno, mens,
sapientia et amor. Et est sapientia de mente, et de mente et sapientia
procedit amor; et surgit trinitas, et non recedit unitas: et sunt simul
trinitas et unitas. Haec sic in nobis. Verum longe melius ratio suadet
in Deo. Deus namque cum sit origo omnis sapientiae, et semper sapientiam
habuit, et semper eam dilexit, et quia semper dilexit, semper amorem
habuit. Sapientiam quam habet, ipse genuit, et semper cum illo fuit,
quia genita se a gignente non dividit; semper gignitur, quia aeterna;
semper genita est, quia perfecta; nec cum gignitur inchoans, nec cum
genita est cessans. Qui genuit, Pater est; qui genitus est, Filius est;
et qui ab utroque procedit, Spiritus sanctus est. Pater a nullo est,
Filius a solo Patre est, Spiritus sanctus simul a Patre et a Filio est:
et haec tria una in Deo esse substantialiter oportet fateamur. Sed quia
ille qui genitus est, non potest esse ille a quo genitus est; neque qui
a gignente et genito procedit, potest esse ille et qui est gignens, et
qui est genitus: inexpugnabili ratione veritatis cognoscere cogimur in
deitate personarum trinitatem, et substantiae unitatem, et majestatis
aequalitatem. Pater ergo et Filius et amor Patris et Filii unus Deus
sunt, et uno amore se diligunt, quia unum sunt: nec aliud est quod
quisque amat in altero, quam quod quisque amat in semetipso. Nec aliud
est quod quisque est, quam quod alter est; ideo est necesse ut quisque
amet se ipsum, et ad invicem quisque alium. Hanc charitatem et hanc
trinitatem Deus Pater nobis manifestavit, cum propter nimiam charitatem
suam qua nos dilexit (Ephes. II, 4), misit Filium suum in similitudinem
carnis peccati (Rom. VIII, 3), ut nos salvaret; misit etiam Spiritum
sanctum, quo nos adoptaret in filios. Filium dedit in pretium
redemptionis, Spiritum sanctum in privilegium amoris, se denique servat
haereditatem adoptatis.
|
|