|
Pater, et Filius, et Spiritus sanctus nomina sunt pietatis, nomina
dulcedinis, nomina suavitatis et amoris. Quid enim dulcius Patre, et
tanto patre, tam dulcissimo atque misericordissimo? Quid suavius Jesu
Christo? Salvator noster totus est unctus, totus est pius, totus est
dulcis atque suavis. Quid amabilius et quid suavius et quid sanctius
Spiritu sancto? Amor Patris et Filii ipse est, per quem omnes sunt
sancti quicumque sunt sancti. Considerate ergo quanta sit illa gloria,
quam ineffabilis laetitia cum ad Deum Patrem veniemus, et ille ponet nos
in suo regno tanquam filios et haeredes; Jesus Christus, tanquam fratres
et cohaeredes; Spiritus sanctus unum nos spiritum esse faciet cum illis:
ipse siquidem est indissolubile vinculum Trinitatis et amoris. Tunc
introibimus in potentias Domini (Psal. LXX, 16), et videbimus civitatem
illam de qua tam gloriosa dicta sunt (Psal. LXXXVI, 3). Vita siquidem
illius civitatis est quieta, pax tranquilla, felicitas perpetua,
pulchritudo admirabilis, species laudabilis, jucunditas concupiscibilis,
gloria desiderabilis, gaudium perenne, festivitas continua, cantica
dulcissima. Ibi sunt quae corda omnium in quamdam ineffabilem dulcedinem
atque jucunditatem convertunt. Sunt ibi gaudia aeterna, quae suavitatem
infundunt, et corruptionem non inducunt; semper reficiunt, et nunquam
deficiunt, pascunt, et perseverant integra: ad fruendum se exhibent, et
permanent incorrupta. Dulcedo illius civitatis infundit se ad
suavitatem, species ad jucunditatem, visio ad delectationem. Omnis
pulchritudo ibi est, ubi summa pulchritudo est. Quanta namque
pulchritudo ibi est, ubi rerum omnium species sine defectu vigent, sine
transitu permanent, sine corruptione consistunt, sine mutabilitate
aeternae sunt? Si tam pulchrum est quod vere pulchrum non est, quid est
quod pulchrum est? O civitas sancta, civitas speciosa, quidquid in te
est, totum pulchrum est, suave est, jucundum est, unum bonum est, et
omne bonum in ipso est. Quidquid enim nominare boni possum, totum ibi
est: quia omnia bona in uno sunt, et omnia unum sunt. Hujus tanti boni
amor et desiderium cum me aliquando tangit, vehementer atque suaviter
afficit, et nescio quo, quodammodo a memetipso abstrahit. Subito enim
innovor et totus immutor, rapior affectu, trahor desiderio, et bene mihi
esse incipit ultra quam dicere sufficiam. Exhilaratur conscientia, in
oblivionem venit omnis praeteritorum dolorum memoria, exsultat animus,
clarescit intellectus, accenditur affectus, cor illuminatur, desideria
jucundantur. Jamque alibi, nescio ubi, me esse video. Video namque, sed
quasi adhuc de longe, choros Angelorum et Archangelorum psallentium et
laudantium Deum. Unum est enim ibi omnium opus, contemplari mirabilia
Dei, eumque laudare in operibus suis. Omnes contemplantur, omnes
laetantur, omnes delectantur in Deo: cujus aspectus pius, facies decora,
eloquium dulce. Delectabilis est ad videndum, suavis ad habendum, dulcis
ad fruendum. Semper libet illum aspicere, semper habere, semper illo
frui, et in illo delectari. Ipse per se placet et propter se: sufficit
ad meritum, sufficit ad praemium. Nec aliquid est quod extra illum
quaeratur, quia totum in illo invenitur quod desideratur, et in illo
totum amatur. Unum namque bonum est, et omne bonum in illo est. Hoc
bonum soli boni habent et vident; amant et laudant laude perpetua.
|
|