|
Cum considero qualis animae natura sit, quae carnem vivificare potest,
sed semetipsam stringere in bonis cogitationibus, sicut desiderat, non
potest; invenio quemdam intellectualem spiritum per Creatoris potentiam
viventem, et corpus quod sustinet vivificantem, sed tamen vanitati
subditum, mutabilitati subjectum, quem saepe laetitia extollit, timor
afficit, iniquitas mortificat, justitia vivificat. Vita siquidem animae
Deus est, mors animae peccatum. Anima namque quae peccaverit ipsa
morietur (Ezech. XVIII, 20): quae autem judicium fecerit et justitiam,
vivet et non morietur. Ita immortalis est anima, ut mori possit; ita
mortalis, ut mori non possit. Immortalitate mortalis est, et mortalitate
immortalis est. Quapropter miseris mors est sine morte, finis sine fine,
defectus sine defectu: quia et mors semper vivet, et finis semper
incipiet, et defectus deficere nesciet. Mors perimet, et non exstinguet;
dolor cruciabit, et pavorem non fugabit; flamma comburet, sed tenebras
non discutiet. Erit enim in igne obscuritas, in obscuritate pavor, in
combustione dolor. Ita reprobi ignibus inferni traditi, in suppliciis
dolorem sentient, et in doloris angustia pavore ferientur; et semper
tolerabunt, et semper timebunt, quia sine fine semper cruciati vivent
sine spe veniae et misericordiae, quod est miseria super miseriam. Si
enim post tot millia annorum, quot capillos habuerunt omnes quicumque
fuerunt et erunt, poenas suas finire sperarent, multo levius eas
sustinerent. Sed quia spem non habent nec habebunt, desperatione
deficient, et ad tormenta non sufficient. De his per Isaiam scriptum
est, Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai.
LXVI, 24); quia nec ipsi consumentur. Vermis conscientiam corrodet,
ignis carnem comburet: quatenus qui auctori suo corde et corpore
deliquerunt, corde simul et corpore puniantur. Cum anima a beata vita
separata erit, et corpus aeternis suppliciis subjacebit, ibi metus et
moeror, luctus et dolor. Tunc vere nihil lugere erit nisi flere, quia
poenitere tunc nulli poterit valere. Ibi erit tortor caedens, vermis
corrodens, ignis consumens. Peccata detegentur, rei punientur, et hoc
totum perenne. Quisquis enim ad tormenta ibit, jam non amplius exibit.
Dolor combustionis eos foris cruciabit, poena caecitatis intus
obscurabit. Videbunt autem illa teterrima monstra daemoniorum, et
larvales facies eorum. Videbunt etiam tormenta inferni, et in tormentis
sequaces suos quos inordinato amore contra Dei praecepta amaverunt;
quatenus illorum interitus eos in augmento damnationis suae affligant.
Deum autem non videbunt, quod est omnium miseriarum miserius. Quis enim
dicere potest, quanta poena erit non videre Creatorem et plasmatorem
omnium rerum, redemptorem et salvatorem Filium, Regem coeli et terrae,
et Dominum universitatis, per quem sumus, vivimus et sapimus (Act. XVII,
28)?
|
|