|
Idcirco necesse est ut nos undique circumspiciamus et ubique
custodiamus, ne aut prava agamus, aut recta quae praecepta sunt non
agamus; ut bonis actibus expletis, cogitationibus non intumescamus.
Multi namque ex virtutibus in infernum per elationem corruerunt. Bona
desiderabiliter appetamus, mala solerter caveamus: ne sub specie bonorum
ea faciamus, quoniam plerumque vitia se esse virtutes mentiuntur.
Quisquis ergo meminit illicita se commisisse, studeat a licitis
abstinere; et qui prohibita commisit, sibimet abscidat concessa. Qui
vero adhuc peccatum suum plangit, perpetrare vitia timeat: et
reprehendat se in minimis, qui meminit se deliquisse in maximis.
Quantalibet namque virtute mens polleat, quantalibet gravitate vigeat,
carnales tamen puerile quiddam exterius extrepunt, et nisi juvenili
quodam fervore infrenentur, ad fluxa quaeque et levia mentem enervem
trahunt: ubi si longa consuetudine observata fuerit, cum exsurgere
voluerit, non poterit, mole malae consuetudinis pressa. Quisquis ergo
stat, videat ne cadat (I Cor. X, 12); et si ceciderit, velociter
resurgat cordis compunctione, oris confessione, et operis
sanctificatione. Sit humilior intra propriam conscientiam, sit
ferventior atque promptior ad agendum poenitentiam, sit cautior ad
custodiam.
Qui enim solo beatitudinis supernae desiderio temporalia ista contemnit,
et nihil hujus mundi diligit, solamque aeternam patriam appetit, magna
mentis tranquillitate fovetur, in qua tanto Deum purius cernit homo, cum
se solo solum invenit. Nihil enim Deo praesentius, et nihil eo
secretius. A turba ergo terrenorum desideriorum secessum mentis petamus,
et inde a secreto cordis illicitarum cogitationum tumultus expellentes,
intentione supernae patriae in amorem intimae quietis anhelemus, et in
alta Dei contemplatione nos sublevemus. Contemplemur qui sint ipsi
Angelorum chori, quae ipsa societas beatorum spirituum, quae majestas
visionis Dei, et quomodo Deus aeternae visionis suae dulcedine sanctos
suos reficiet. Nemo enim in hac vita digne pensare potest quanta sit
illa felicitas, Duem facie ad faciem videre; quanta suavitas, illud
melos angelicum audire; quanta jucunditas, omnium sanctorum societatem
habere. Tantum enim unusquisque gaudebit de beatitudine alterius,
quantum de suo gaudio ineffabili; et quot socios habebit, tot gaudia
habebit. In illa gloria nihil libentius intueor, nihil delectabilius ad
contemplandum invenio, quam intimi amoris affectum, quo unusquisque
tantum amabit alterum, quantum se ipsum; et Deum plus quam se, et omnes
alios secum; et Deus plus illos, quam illi semetipsos, et hoc gaudio
perpetuo. Nihil enim ibi extraneum videbimus, nihil incompetens
amabimus, nihil quod aures nostras offendat audiemus. Omnia namque sunt
ibi consona, omnia laeta, omnia pacifica. Unde consona, secura sunt
omnia coelica jura. Ibi est omnis felicitas, omnis suavitas, omnis
jucunditas, et omnis amoenitas, omnis pulchritudo, et omnis dulcedo.
Quidquid expedit et quidquid delectat, ibi est; omnes videlicet divitiae
et deliciae, omnis requies et omne solatium. Ibi est jugis
tranquillitas, amoena serenitas, aeterna jucunditas, jucunda et decora
laudatio, et plena omnium bonorum cognitio. Quid ibi enim deesse potest,
ubi Deus est, cui nihil deest? Quotquot ibi sunt, dii sunt: nec necesse
est ut alter dicat alteri, Cognosce Dominum (Jerem. XXXI, 34). Omnes
enim cognoscunt eum, et vident: omnes laudant et amant. Cognoscunt sine
errore, vident sine fine, laudant sine fatigatione, amant sine fastidio.
Semper vident, et semper videre desiderant; tam desiderabilis est ad
videndum. Semper amant, et semper amare desiderant; tam dulcis est ad
amandum. Et quanto amplius amant, tanto magis amare volunt; tam
delectabilis est ad fruendum. In hac delectatione requiescunt pleni Deo,
pleni omni benedictione et sanctificatione. Adhaerentes semper
beatitudini, sunt beati; contemplantes semper aeternitatem, sunt
aeterni; juncti vero lumini, facti sunt lux; aspicientes semper
incommutabilitatem, mutati sunt in incommutabilitatem. Tanto libentius,
quanto dulcius, illum aspiciunt, cujus aspectus pius, facies decora,
eloquium dulce. O beata visio videre Regem Angelorum in decore suo
(Isai. XXXIII, 17), videre Sanctum sanctorum, per quem omnes sunt
sancti! Illum videre summa felicitas est, summa jucunditas, vita
aeterna, et vita beata.
|
|