CAPUT IV. Vires animae. Affectus quatuor. Virtutes quatuor. Animi vires quinque.

Est siquidem rationalis, concupiscibilis et irascibilis. Per rationalitatem habilis est illuminari ad aliquid cognoscendum infra se et supra se, in se et juxta se. Cognoscit siquidem Deum supra se, et se in se, et angelum juxta se, et quidquid coeli ambitu continetur infra se. Per concupiscibilitatem et irascibilitatem habilis est affici ad aliquid appetendum vel fugiendum, amandum vel odiendum: et ideo de rationalitate omnis sensus oritur animae, de aliis omnis affectus. Affectus vero quadripartitus esse dignoscitur: dum de eo quod amamus, jam gaudemus, vel gaudendum speramus; et de eo quod odimus, jam dolemus, sive dolendum metuimus; et ob hoc de concupiscibilitate gaudium et spes, de irascibilitate dolor et metus oriuntur. Qui quidem quatuor affectus animae omnium sunt vitiorum et virtutum quasi quaedam principia, et communis materia. Affectus siquidem operi nomen imponit. Et quoniam virtus est habitus mentis bene compositae, componendi et instituendi atque ordinandi sunt animi affectus ad id quod debent, et quomodo debent, ut in virtutes proficere possint; alioquin in vitia facile deficient. Cum igitur prudenter, modeste, fortiter et juste amor et odium instituuntur, in virtutes exsurgunt, prudentiam scilicet, temperantiam, fortitudinem atque justitiam, quae quasi origines et cardines sunt omnium virtutum. Et haec omnia cum affectuose et virtuose in anima constituuntur , per odium mundi et sui, proficit in amorem Dei et proximi: per contemptum temporalium et inferiorum, crescit in desiderium aeternorum et superiorum. Sensus vero unus est in anima, et quod ipsa: et cum corpus non sit, corporeus dicitur, quia corpus non transcendit, vel quia corporeis exercetur instrumentis; unde et ob numerum instrumentorum quinquepartitus dicitur, cum intus non sit nisi unus. Verumtamen propter varia exercitia variatur et varie nuncupatur. Dicitur namque sensus, imaginatio, ratio, intellectus, intelligentia. Et haec omnia in anima nihil aliud sunt, quam ipsa, aliae et aliae inter se proprietates propter varia exercitia, sed una essentia rationis et una anima: proprietates quidem diversae, sed essentia una: secundum exercitia, multa sunt; secundum essentiam vero, unum sunt in anima et idem quod ipsa. Et sicut mundus iste visibilis quinquepartita quadam distinctione est ordinatus; terra scilicet, aqua, aere, et aethere, sive firmamento, ipsoque supremo coelo, quod empyreum vocant: sic animae in mundo sui corporis peregrinanti quinque progressus sunt ad sapientiam; sensus scilicet, imaginatio, ratio, intellectus, et intelligentia. Quinque enim progressionibus rationalitas exercetur ad sapientiam, et quatuor affectibus ad charitatem: quatenus novem istis progressionibus in semetipsa proficiens anima, sensu et affectu, quaternis quibusdam pedibus, quae spiritu vivit, spiritu ambulet usque ad Cherubim et Seraphim, id est, usque ad plenitudinem scientiae, et regnum charitatis, habeatque anima per exercitium virtutes, quarum facultates habet per naturam.