|
Vae mihi misero, qui nunquam sentio quod sentitis, nec ibi sum ubi vos
estis! In loco refrigerii lucis et pacis vos estis, ubi esse vestrum non
habebit mortem, nosse vestrum non habebit errorem, amare vestrum non
habebit offensionem, gaudium vestrum non habebit moerorem: ego vero in
regione umbrae mortis nescio finem meum, nescio si dignus sim amore vel
odio (Eccle. IX, 1), nescio quando de corpore egrediar. Egrediar, sed
nescio quando, et fortassis dies iste supremus est: propterea tremens et
pavens quotidie mortem exspecto, quae ubique mihi minatur; diabolum
suspectum habeo, qui ubique mihi insidiatur; timeo et pavesco ultimam
discussionem et iram districti judicis, ne pro peccatis meis mittat me
in gehennam ignis. Et sicut indicare non potestis mihi gaudium et
laetitiam vestram de visione Dei: sic ego sufficienter non possum vobis
exponere necessitates et infirmitates quas patior, iniquitates et
peccata quae feci, culpas et infinitas negligentias quas egi, et
quotidie indesinenter ago corde, ore, opere, et fere omnibus modis
quibus humana fragilitas Deum offendere potest. Vos igitur qui meruistis
consortes fieri supernorum civium, et perfrui aeternae claritatis
gloria, orate pro me ad Dominum, ut educat me de isto carcere, in quo
teneor captivus et ligatus (Gen. XL, 14). Mens etenim caeca et vaga est,
qualitate earum rerum quas respicit, variatur; et juxta quod aspicit,
cogitatio illius sensusque mutatur: cumque stare in semetipsa nititur, a
semetipsa aliquo modo etiam nesciendo derivatur; et ab unaquaque re cui
intendit, fastidio impellente removetur. Dum enim inhianter cogitanda
appetit, et repente cogitata fastidit, docetur quod aliunde pendet,
ibique posita non requiescit. Ad Deum quippe solum suspensa est, a quo
formata est. Sed quia omne quod infra appetit, minus est, jure ei non
sufficit quidquid Deus non est. Hinc est quod huc illuc dispergitur, et
per infinita distrahitur, quaerens requiem ubi non est. Delectationis
videlicet amoena quaerit, quo pauset. Sed quia unum Deum, quem
sufficienter habere poterat, dereliquit, nunc per multa ducitur; ut quia
qualitate rerum satiari non potest, saltem varietate satietur.
|
|