|
Propterea necesse est ut mentem nostram per diversa sparsam colligamus,
et in uno aeternitatis desiderio componamus. In contemplatione namque
Creatoris hoc adepturi sumus semper, ut una mentis stabilitate
perfruamur; hoc est, cum labore nunc conantes imitemur, quod post in
munere gaudentes accipiemus. Annos itaque nostros terrenis subducere
curis studeamus, subducere aerumnis, ut in civitate Domini virtutum
liceat hora una vel dimidia, cogitatione et aviditate versari.
Consideremus, et quantum possumus aestimemus, qualis sit illa gloria,
quanta laetitia, quae solemnitas, quae veneratio, quod tripudium civium
supernorum, qui assidue Dominatori laudem perferunt, honorem deferunt,
devotionem offerunt, depromunt canticum novum, canticum laetitiae,
inaestimabili quodam clamore, quia ferventissimo amore, ineffabili
cantu, mirabili affectu, coelesti jubilatione, spirituali modulatione.
Ipse siquidem est eorum verus cibus, plena satietas, aeterna mansio,
summa beatitudo aeternae laetitiae, salus aeterna, indeficiens virtus,
et vita immortalis.
Saepius haec meditor, illuc ascendere nitor.
Suspiro, frendo, precibus, votis ibi tendo:
Atque modo miro quae sint ibi quantaque gyro.
Mens haeret Christo, cor delectatur in isto.
Illuc versatur, gaudet, stupet, et veneratur.
jam tanto dulcius, quanto saepius; aviditate quidem multa, sed satietate
nulla: tam rara est hora, et brevis mora. O si unquam in pace in idipsum
dormiam et requiescam (Psal. IV, 9), ut inhabitem domo Domini omnibus
diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4)! Si unquam videre potero illum tam
desiderabilem, in quem Angeli prospicere desiderant (I Petr. I, 12), ut
possim dicere: Ecce quem concupivi video, quem optavi jam teneo! Quando
veniam et apparebo ante faciem Domini (Psal. XLI, 3), ad videndum eum in
bonitate electorum suorum, ad laetandum in laetitia gentis suae, ut
laudetur cum haereditate sua (Psal. CV, 5)? Quando videbo civitatem
illam de qua dictum est: Plateae tuae, Jerusalem, sternentur auro mundo,
et in te cantabitur canticum laetitiae, et per omnes vicos tuos ab
universis dicetur alleluia (Tob. XIII, 22).
O civitas sancta, civitas speciosa! de longinquo te saluto, ad te clamo,
te requiro. Desidero enim videre te, et requiescere in te; sed non sinor
carne retentus. O civitas desiderabilis! muri tui lapis unus, custos
tuus ipse Deus, cives tui semper laeti; semper enim gratulantur in
visione Dei. Non est in te corruptela, nec defectus, nec senectus, nec
ira: sed pax perennis, gloria solemnis, laetitia sempiterna, solemnitas
continua; vere tantum gaudium et exsultatio, flos et decus juventutis et
perfectae salutis. Non est in te heri nec hesternum, sed est idem
hodiernum. Heri siquidem vestrum cras, et pridem sempiternum et idem.
Tibi salus, tibi vita, tibi pax est infinita, tibi Deus omnia. Gloriosa
dicta sunt de te, civitas Dei. Sicut enim laetantium omnium habitatio
est in te (Psal. LXXXVI, 5 et 7). Nullus in te timor, tristitia nulla,
desiderium omne transit in gaudium, dum praesto est quidquid optatur, et
quidquid desideratur abundat. Omnes cives tui supereffluentem mensuram
gaudiorum accipient, ut palam omnes in commune gaudeant, gaudeant in
immensum. Laetabuntur omnes in unum, cum habitaverint fratres in unum,
cum occurrerint omnes in unum. Denique omnes fient unum, sicut orare
dignatus est pro familia sua, qui pro reverentia dignus est obtinere:
Sicut tu, Pater, in me, et ego in te, et ipsi in nobis unum sint (Joan.
XVII, 21). Laetabitur itaque universitas illius civitatis, laetabitur
unitas, laetabitur civitas, cujus participatio in idipsum. Laetabitur
sponsa in osculis et amplexibus sponsi, laetabitur et exsultabit
gratulabunda, et laudans eum in saecula saeculorum. Sic et gaudebit
sponsus super sponsam (Isai. LXII, 5), et laetabitur Dominus in omnibus
operibus suis (Psal. CIII, 31), videns ea quae fecit, et quidem valde
bona (Gen. I, 31). Laetabitur et Pater, et per Unigenitum multos
adoptionis filios obtinebit. Laetabitur etiam Filius, ut primogenitus in
multis fratribus (Rom. VIII, 29), quos in communionem paternae
haereditatis dignanter asciverit. Nec minus in illis Spiritui sancto,
per quem adoptati fuerint, complacebit. Novis etiam gaudiis et
ineffabilibus votis ab illis quoque vicinis potestatibus Angelorum,
summo Pastori et summe bono gratulantibus, super inventa et mirabiliter
reportata centesima ove canetur (Luc. XV, 5 et 6). In his paterna
gloria, in his voluntas Spiritus, exsultat in his Filius, coelum
repletur gaudiis . Quod vero ipsi redempti fuerint a Domino, quam devote
confitebuntur et dicent: Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia
ejus (Psal. CVI, 1) Laetitia siquidem sempiterna erit in eis (Isai. LXI,
7), et exsultationes Dei in gutture eorum in aeternum (Psal. CXLIX, 6),
et in saeculum saeculi, in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3). Beati
omnes qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt
te (Psal. LXXXIII, 5). Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente
voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae, et in
lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 9, 10): cum videbimus te in te,
et nos in te, et te in nobis, visione continua et felicitate perpetua.
|
|