CAPUT LXII. Qualis anima esse debeat.

Ecce audisti, anima mea, quid sis et quid possis: modo audi qualis sis, et qualis esse debeas. Onerata es peccatis, irretita vitiis, capta illecebris, exsilio captiva, corpore carcerata, haerens luto, infixa limo, affixa membris, confixa curis, distenta negotiis, contracta timoribus, afflicta doloribus, erroribus vaga, suspicionibus inquieta, sollicitudinibus anxia, advena in terra inimicorum, coinquinata cum mortuis, deputata cum iis qui in inferno sunt. Si sic damnata et desperata vis respirare in spem veniae et misericordiae, et cum Rege Angelorum ducere suave jugum amoris; oportet te esse pudicam, verecundam, veridicam, pavidam, circumspectam, nihil penitus admittentem quod evacuet gloriam conscientiae tuae. In nullo tibi conscientia sit quo erubescas praesentiam veritatis, quo cogaris avertere faciem tuam a lumine Dei. Et ut hic decor divinos oblectet aspectus, prodeat foras, et diffundat se per membra et sensus corporis, quatenus inde reluceat omnis actio, sermo, aspectus, incessus, risus. Sit tamen risus mixtus gravitate, et plenus honesti . Motus, actus et usus totius corporis cum apparuerit, sit actus purus, modestus, totius expers insolentiae et lasciviae, levitatis et ignaviae. Sit sermo rarior, vultus hilarior, aspectus verecundior, incessus modestior. Talis animae pulchritudo et mentis ingenuitas sic sollicita est cum bona conscientia famae integritatem servare, ut juxta Apostolum provideat bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus (II Cor. VIII, 21). Talis utique decor relictis omnibus votis inhaeret Deo, vivit Deo, nihil amat praeter Deum et quod amandum est propter Deum. Sollicite studet providere Dominum in conspectu suo semper (Psal. XV, 8), cui consentiat ad correptionem, quo illuminetur ad cognitionem: cui innitatur ad virtutem, quo reformetur ad sapientiam; cui conformetur ad decorem, quo fruatur ad jucunditatem. Beata anima cui datum est desuper ut bonum velit et noverit et possit, quatenus et voluntas adsit, nec facultas desit. Vae mihi misero, qui ista servo in memoria, et scribo in charta, nec habeo in vita! non quod talis sim, qui ista scripsi, sed quod talis esse vellem, et talem non esse non pudet.