CAPUT LXIII. Quaerere Deum. Deus quid sit. Dei in mente nostra imago.

Audisti, anima mea, qualem te esse oporteat. Fuge ergo paululum occupationes tuas, et abscondere modicum a tumultuosis cogitationibus tuis. Intra cubiculum mentis tuae, et exclude omnia praeter Deum, et qui adjuvent te ad quaerendum eum: quem cum inveneris, requiesce aliquantulum in eo. Dic ergo, anima mea, Deo; dic, Quis es, Domine, et quem te intelligam? Certe tu solus es quod es, et tu es qui es: id es quo nihil majus cogitari potest, nec melius, nec jucundius. Vita es, sapientia, lux, veritas, bonitas, aeternitas, summum bonum; tu tibi omnia sufficiens, nullo indigens, quo omnia indigent ut sint, et ut bene sint. Invenisti, anima mea, quod quaerebas: quaerebas enim Deum, et invenisti eum esse quiddam summum omnium, quo nihil majus cogitari potest; et hoc esse vitam, sapientiam, lucem, veritatem, bonitatem, aeternam beatitatem, et beatam aeternitatem, et omne verum bonum. Hoc bonum es tu, Deus Pater. Hoc bonum est Verbum tuum, id est, Filius tuus; sic es tu simplex, ut de te non possit aliud nasci, quam quod tu es. Hoc ipsum est amor unus et communis tibi et Filio tuo, id est, Spiritus sanctus ab utroque procedens. Non enim a summa simplicitate procedere potest aliud, quam quod est a quo procedit. Gratias tibi ago, Domine Deus meus, qui hanc gratiam mihi dedisti, ut te possem quaerere, te invenire. In mente siquidem mea, quam ad imaginem et similitudinem tuam bonitate tua creasti, tria invenio, id est, memoriam, intelligentiam, et amorem, quibus tui possim reminisci, te intelligere et amare. In memoria namque mea manes, ex quo cognovi te: et in ea te reperio, cum reminiscor tui, et delector in te. Mane ergo in ea, piissime Deus, ut ibi possim te invenire, et requiescere etiam in te. Haec enim est mea gloria, hae sunt deliciae meae, haec est laetitia cordis mei, cum possum vacare tibi et videre quid sis. Tu es enim summa essentia, summa vita, summa sapientia, summa salus, summa lux, summa veritas, summa bonitas, summa aeternitas, summa magnitudo, summa pulchritudo, summa beatitudo, summa immortalitas, summa immutabilitas, summa unitas, summum bonum, in quo est omne bonum, imo quod est omne et unum et totum et solum bonum.