|
Excita nunc, anima mea, et erige totum intellectum, et cogita quantum
potes, quale et quantum sit Dei bonum. Si enim singula bona delectabilia
sunt, cogita intente quam delectabile sit illud bonum, quod continet
jucunditatem omnium bonorum, et non qualem in rebus creatis sumus
experti, sed tanto differentem, quanto differt Creator a creatura. Si
enim bona vita est creata; quam bona est Vita creatrix? Si ita jucunda
est salus facta; quam jucunda est Salus quae fecit omnem salutem? Si
amabilis est sapientia in cognitione rerum conditarum; quam amabilis est
Sapientia, quae omnia creavit ex nihilo? Denique, si multae et magnae
delectationes sunt in rebus delectabilibus; qualis et quanta delectatio
in illo qui fecit ipsa delectabilia?
O qui hoc bono fruetur, quid erit, et quid illi non erit? Certe quidquid
volet erit, et quidquid nolet non erit. Ibi quippe erunt bona corporis
et animae, qualia oculus non vidit, nec auris audivit, nec cor hominis
cogitavit (Isai. LXIV, 4). Cur ergo per multa vagaris, homuncio,
quaerendo bona animae tuae et corporis tui? Ama unum bonum, in quo sunt
omnia bona; et sufficit. Desidera simplex bonum, quod est omne bonum; et
satis est. Quid enim amas, caro mea? quid desideras, anima mea? Ibi est
quidquid amatis, ibi est quidquid desideratis. Si delectat pulchritudo;
Fulgebunt justi sicut sol (Matth. XIII, 43). Si velocitas, aut
fortitudo, aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit; Erunt
similes Angelis Dei (Id. XXII, 30): quia seminatur corpus animale, et
surget corpus spirituale (I Cor. XV, 44), potestate utique, non natura.
Si delectat longa et salubris vita; ibi est sana aeternitas, et aeterna
sanitas; quia justi in perpetuum vivent (Sap. V, 16); et salus justorum
a Domino (Psal. XXXVI, 39). Si satietas; satiabuntur cum apparuerit
gloria Domini (Psal. XVI, 15). Si ebrietas; Inebriabuntur ab ubertate
domus Dei. Si melodia; ibi Angelorum chori concinunt sine fine Deo. Si
quaelibet munda voluptas; torrente voluptatis deitatis suae potabit eos
Dominus (Psal. XXXV, 9). Si sapientia; Omnes erunt docibiles Dei (Joan.
VI, 45): quomodo ipsa sapientia ostendet eis se ipsam. Si amicitia;
diligent Deum plus quam se ipsos, et invicem tanquam se ipsos; et Deus
illos plus quam illi se ipsos: quia illi illum et se et invicem per
illum, et ille illos per se ipsum. Si concordia; omnibus illis erit una
voluntas: quia illis non erit nisi sola voluntas Dei. Si potestas;
introibunt in potentias Domini (Psal. LXX, 16), et omnipotentes erunt
suae voluntatis, ut Deus suae. Nam sicut poterit Deus quod volet per se
ipsum, ita poterunt illi quod volent per illum. Quia sicut illi non
aliud volent quam quod ille, ita quidquid illi volent, ille volet; et
quod ille volet, non poterit non esse. Si honor et divitiae; Deus suos
servos bonos et fideles super multa constituet (Matth. XXV, 23); imo
filii Dei et dii vocabuntur, et erunt: et ubi erit Filius ejus, ibi
erunt et illi (Joan. XVII, 24), haeredes quidem Dei, cohaeredes autem
Christi (Rom. VIII, 17). Si vera securitas; certe ita certi erunt,
nunquam ista vel potius istud bonum sibi defuturum, sicut certi erunt
nec se sua sponte illud amissuros, nec dilectorem Deum illud
dilectoribus suis invitis ablaturum . Gaudium vero quale aut quantum,
ubi tale ac tantum bonum invenitur? Cor humanum, cor indigens, cor
expertum aerumnas, imo obrutum aerumnis, quantum gauderes, si his
omnibus abundares? Interroga intima tua, si capere possint gaudium suum
de tanta beatitudine sua. Sed certe si quis alius, quem omnino sicut te
ipsum diligeres, eamdem beatitudinem haberet, duplicaretur gaudium tuum;
quia non minus gauderes pro eo, quam pro te ipso. Si vero duo vel tres
vel multo plures haberent idipsum, tantumdem pro singulis, quantum pro
te ipso gauderes, si singulos sicut te ipsum amares. Ergo in illa
perfecta charitate innumerabilium beatorum Angelorum et hominum, ubi
nullus minus diliget alium quam se ipsum, erit gaudium innumerabile . Si
ergo cor hominis de tanto suo bono vix capiet gaudium suum; quomodo
capax erit tot et tantorum gaudiorum in illa perfecta felicitate? ubi
sicut unusquisque plus amabit sine comparatione Deum, quam se ipsum, et
omnes alios secum; ita magis gaudebit absque aestimatione de Dei
felicitate, quam de sua et omnium aliorum secum. Sic Deum diligent toto
corde, tota mente, tota anima, ut totum cor non sufficiat dilectioni: et
sic gaudebunt toto corde, ut totum cor non sufficiat plenitudini gaudii:
tantum est gaudium. Deus infinitae misericordiae, fons totius bonitatis
et pietatis, fac nos participes tanti gaudii. Tu es enim gaudium plenum,
beatitudo summa: tu es id quo nihil melius desiderari potest, nihil
beatius vel utilius possideri.
|
|