|
In illa aeterna beatitudine et perfecta, Deo tripliciter fruemur,
videntes eum in omnibus creaturis, et habentes eum in nobis ipsis; et
quod his omnibus ineffabiliter jucundius erit atque beatius, ipsam
quoque cognoscentes in semetipsa Trinitatem, et gloriosam illam sine
ullo aenigmate mundo cordis oculo contemplantes. In hoc enim est vita
aeterna et perfecta, ut cognoscamus Patrem et Filium (Joan. XVII, 3) cum
sancto Spiritu, et videamus Deum sicuti est (I Joan. III, 2); id est,
non eo modo sicuti inest nobis aut creaturis, sed sicut est in
semetipso. Verum quam magna est beatitudo illa, et quam abscondita ab
oculis nostris! Oculus non vidit, auris non audivit, et in cor hominis
non ascendit, quanta charitas, quanta suavitas, quanta jucunditas maneat
nos in illa cognitione. Pax Dei est in illa quae exsuperat omnem sensum
et intellectum (Philipp. IV, 7), et quanto magis omnem sermonem nostrum?
Quod ergo nulli donatum est experiri, nullus conetur effari. Mensuram,
ait Dominus, bonam dabit in sinus vestros, confertam in interiore
homine, coagitatam in exteriore, supereffluentem in Deo ipso (Luc. VI,
38). Ibi cumulus felicitatis est, ibi supereminens gloria, ibi
supereffluens beatitudo. Nam quomodo videndus sit in creaturis, quomodo
in nobis habendus, possumus vel ex parte conjicere, in ipsis nimirum
quos accepimus jam primitiis spiritus (Rom. VIII, 23). Cognitio autem in
Deo ipso illa adhuc nobis incognita est, mirabilis facta est, confortata
est, ut non possimus ad eam (Psal. CXXXVIII, 6). At vero quemadmodum in
creaturis videndus sit, aliquatenus possumus intelligere, nimirum cum et
modo videatur in ipsis. Unde et apostolo Paulo teste, Per ea quae facta
sunt, Dei invisibilia conspiciuntur (Rom. I, 20). Unde quantumcumque
proficiat quis intelligendo conspicere quam potentissime, quam
benignissime, quam prudentissime majestas aeterna omnia fecerit, cuncta
regat, ordinet universa; prorsus modicum est ab eo quod comprehendat.
Veniet autem quando jam visione et contemplatione atque gaudio
ineffabili consequemur Agnum quocumque ierit; et in omnibus consequemur
creaturis (Apoc. XIV, 4), ut in omnibus gaudeamus: sane in omnibus, sed
non aliunde quam de ipso, sicut et ipse aliis non fruitur, sed se ipso.
Jamvero et in nobis quemadmodum habendus sit, in parte possumus
cogitare.
Constat enim animarum esse triplicem naturam. Unde et sapientes mundi
hujus animam humanam rationalem, concupiscibilem, et irascibilem esse
tradiderunt: quam triplicem vim animae, ipsa quoque natura et quotidiana
experimenta nos docent. Porro quemadmodum circa rationale nostrum et
scientia et ignorantia constant, tanquam habitus et privatio: sic et
circa concupiscibile, desiderium et contemptus; et circa id quod dicitur
irascibile, laetitia pariter et ira versantur. Implebit ergo Dominus
rationale nostrum luce sapientiae; ita ut penitus nobis nihil desit in
ulla scientia (I Cor. I, 7). Implebit concupiscibile nostrum fonte
justitiae; ut omnino desideremus eam, et ea penitus repleamur, sicut
scriptum est: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi
saturabuntur (Matth. V, 6). Nulla enim alia res implere potest
desiderium animae, nulla alia praeter justitiam beatificare potest
animam. Cum ergo repleverit Deus concupiscibile nostrum justitia,
quaecumque respuere debet anima, respuet; et quidquid debet
concupiscere, concupiscet; et ex omnibus his magis appetet quod magis
fuerit appetendum. Merito denique concupiscibili nostro justitiam
attribuimus, ex quo nimirum justi aut injusti reputamur. Jamvero quod
dicitur in nobis irascibile, cum repleverit illud Deus, profecto erit in
nobis tranquillitas, et in summam laetitiam atque jucunditatem
replebimur pace divina. Et vide si non in his tribus perfecta sane,
quantum ad animam spectat, beatitudo consistit, quando scientia jam non
inflabit propter justitiam, jam non contristabit propter laetitiam; ut
cesset jam proverbium illud, Qui apponit scientiam, apponit dolorem
(Eccle. I, 18): quando justitia nec indiscreta erit propter scientiam,
nec onerosa propter laetitiam; quando laetitia nec suspecta erit propter
scientiam, nec impura propter justitiam.
Sed in his omnibus nihi homo noster exterior accepit. Ipsi ergo, ut
inhabitet gloria etiam in terra nostra (Psal. LXXXIV, 10), et juxta
alium prophetam , repleatur majestate Domini omnis terra (Psal. LXXI,
19), quatuor sunt quaerenda, quem constat ex quatuor elementis compactum
esse. Nec mireris quod pluribus videtur indigere, cui nunc indigentiae
locus est. Unde propheta in Psalmo: Sitivit in te anima mea; quam
multipliciter tibi caro mea (Psal. LXII, 2). Habebit ergo terra nostra
immortalitatem, ne jam timeat denuo se in pulverem redigendam. Resurgens
enim corpus nostrum, jam non moritur, mors illi ultra jam non
dominabitur (Rom. VI, 9). Sed prodiderit , si forte contingat vivere cum
miseriis et aerumnis passibilitatis hujus, qua nimirum incessanter
incorruptibile hoc corpus affligitur: etsi non semel, utique semper
moritur. Habebit certe omni modo a Deo impassibilitatem. Ab humoribus
enim inordinatis causas aiunt procedere passionum. Sed jam desiderat
corpus nostrum levitatem, secundum eam nimirum quam habet ex aere
portionem, ne ipso onere sit molestum. Tanta itaque futura est credenda
corporum levitas et agilitas bonorum, ut possint si velimus, absque omni
mora seu difficultate, ipsam quoque cogitationum nostrarum sequi ad
omnia velocitatem. Quid ultra deest ad perfectam corporis beatitudinem?
Sola utique pulchritudo. Hanc perfectissimam habituri, non immerito
possumus attribuere ei parti quam habemus ab igne. Salvatorem enim
exspectamus, ut ait Apostolus, qui reformabit corpus humilitatis
nostrae, configuratum denique corpori claritatis suae, exhibens quod
pollicitus est (Philipp. III, 20 et 21): quoniam fulgebunt justi sicut
sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). Sicut ergo replebit animas
nostras Deus, cum fuerit in eis perfecta scientia, perfecta justitia,
perfecta laetitia: sic replebitur majestate ejus omnis terra nostra, cum
fuerit corpus immortale, impassibile, agile, configuratum denique
corpori claritatis suae. Et tunc veraciter dici poterit quod quidam
poeta dixit,
|
“O terque quaterque beati”
|
|
(Virgil., Aeneid. l. I, vers. 98)! Nemo digne pensare valet quanta erit
illa laetitia, quanta gloria, quando Deum videbimus ubique praesentem,
et universa gubernantem. Ita erit nobis notus atque conspicuus, ut
videatur spiritu a singulis nobis, videatur ab altero in altero,
videatur in se ipso, videatur in coelo novo, et in terra nova (Apoc.
XXI, 1), atque in omni quae nunc fuerit creatura. Ab omni malo liberati,
et omni bono perfecte impleti, vacabimus et videbimus, quia ipse est
Deus (Psal. XLV, 11), que pleni erimus, quando erit omnia in omnibus (I
Cor. XV, 28). Ipse nimirum erit finis desideriorum nostro rum, quem sine
fine videmus, sine fastidio amabi mus, sine fatigatione laudabimus. Sed
et ad haec quis idoneus? Sine dubio qui fidelis invenietur super pauca
quae accepit militiae suae tempore; id est, super sensus, super actus,
et super appetitus suos, quos suscepit regendos, ut in his probetur quam
fidelis sit Domino suo (Matth. XXV, 21). Sciat ergo servus Christi vas
suum possidere in sanctificatione et honore (I Thess. IV, 4); et
glorificet et portet Deum in corpore suo (I Cor. VI, 20): sectetur pacem
(Hebr. XII, 14). Amen.
|
|