|
Et hos progressus nominibus et ordinibus Angelorum comparare prudenti
lectori relinquo. Facile siquidem erit ei, si sciat aptare sensum qui
primus animae nuntius est, Angelis qui nuntii vocantur; imaginationem
Archangelis, quae plura quam sensus percipit; timorem Virtutibus,
dolorem Potestatibus. Qui enim metu suppliciorum perterritus, et dolore
peccatorum compunctus, contemnit mundum et se ipsum, cum Virtutibus
facit miracula, cum Potestatibus fugat daemonia. Majus namque est
contemnere se ipsum, quam mundum, quem multi propter vanitatem
contempserunt. Rationem assignamus Principatibus: nam sicut illi
praesunt et principantur subjectis spiritibus, sic ratio sensibus atque
affectibus. Amorem proximi sive gaudium Dominationibus: recte namque
aliis dominantur qui omnes amant, et de profectu omnium gaudent.
Intellectum Thronis: Throni sedes dicuntur, quia in eis Deus sedet.
Intelligere etiam debes, quoniam in cordibus nostris Deus habitat per
fidem (Ephes. III, 17), per sanctificationem, per pacem, per
dilectionem: quoniam Deus est pacis et dilectionis (II Cor. XIII, 11).
Intelligentiam aptamus Cherubim. Illi namque spiritus tanto perfectiore
scientia pleni sunt, quanto divinitatem Dei in intimis contemplantur.
Intelligentia namque animae vis est, quae immediate Deo supponitur:
cernit siquidem ipsum et quae in ipso sunt. Spem sive desiderium sive
amorem Dei, Seraphim: Deus namque est spes omnium finium terrae (Psal.
LXIV, 3), cujus vultum tota terra desiderat: et in quem Seraphim
prospicere desiderant, tota spes nostra et desiderium nostrum est. Odium
mundi Virtutibus: odium sui Potestatibus: rationem Principatibus: amorem
proximi Dominationibus: intellectum Thronis: intelligentiam Cherubim:
amorem Dei Seraphim. Timor namque de suppliciis et dolor de peccatis
faciunt contemptum mundi et sui, ut cum Virtutibus faciant miracula, et
cum Potestatibus expellant daemonia. Spes de promissis, et gaudium de
praemiis faciunt amorem proximi et Dei.
|
|