|
Anima ad similitudinem totius sapientiae facta, omnium in se gerit
similitudinem: unde et a philosopho definita est omnium similitudo.
Habet siquidem in se vires, quibus omnia apprehendit; sive investigat,
et omnibus similis existit, cum una sit. Similis est terrae per sensum,
aquae per imaginationem, aeri per rationem, firmamento per intellectum,
coelorum coelo per intelligentiam. Similis est lapidibus per essentiam,
arboribus per vitam, animalibus per sensum et imaginationem, hominibus
per rationem, Angelis per intellectum, Deo per intelligentiam. Et sicut
Deus est ab omnibus capabilis et participabilis; sic anima omnium est
capax. Capabilis et participabilis omnibus est Deus; quia naturali suo
munere scilicet Spiritu sancto, et usu ex munere gratiae, participatur
ab omnibus per essentiam qua sunt, et secundum illam ad idoneam speciem
qua ab aliis differunt, et secundum utrumque ad congruum usum quo
proficiunt. Tria haec omni homini existenti insunt, quasi quaedam
vestigia summae essentiae, imaginis, et muneris, id est, Trinitatis
Patris et Filii et Spiritus sancti. Aeternitas quippe est in Patre,
species in imagine, usus in munere . Aeternitas est in Patre; quia Pater
non habet patrem de quo sit: Filius de Patre est ut sit, atque ut illi
coaeternus sit. Imago enim si perfecte implet illud cujus est imago,
coaequalis est illi. Species est in imagine, id est, pulchritudo,
congruentia, aequalitas, prima et summa similitudo, prima et summa vita,
primus et summus intellectus. Usus est in munere. Munus Patris et Filii
Spiritus sanctus est. Usus ergo in munere est, id est, delectatio,
gaudium, laetitia, felicitas, suavitas. Ille namque ineffabilis
complexus Patris et imaginis, non est sine perfectione, sine charitate,
sine gaudio: sic in illa Trinitate summa est origo omnium rerum,
perfectissima pulchritudo, et beatissima dilectio , nobis autem omnis
usus deitatis est ex munere. Quodam modo namque quasi proprior videtur
nobis esse Spiritus sanctus, utpote Patris et Filii munus. Ex ipso
nimirum est omnis usus gratiae cum Patre et Filio. Ipse enim regit et
erudit, consolatur et perducit Ecclesiam ad Christum, quam ipse simul
sine macula et ruga (Ephes. V, 27) tradet regnum Deo et Patri (I Cor.
XV, 24). Sic a Patre per Filium et Spiritum sanctum vel potius in
Spiritu divina ad nos descenderunt. Pater siquidem tradidit Filium suum,
quo redimeret servos; misit Spiritum sanctum, quo servos adoptaret in
filios: Filium dedit in pretium redemptionis, Spiritum sanctum in
privilegium adoptionis, se denique totum servat in haereditatem
adoptatis. Nemo ergo de Dei pietate diffidat, quoniam major est ejus
misericordia, quam nostra miseria; et quisquis ad eum toto corde
clamaverit, exaudiet illum, quoniam misericors est. Tardius siquidem ei
videtur peccatori veniam dare, quam ipsi peccatori accipere. Sic enim
festinat absolvere reum a tormento conscientiae suae, quasi plus eum
cruciet compassio miseri, quam ipsum miserum compassio sui.
|
|