|
Capax est omnium anima, quia per rationalitatem ad cognitionem, et per
concupiscibilitatem ad dilectionem universitatis capax invenitur. Sunt
enim duo in anima, et sunt id quod anima, scilicet naturalis sensus
cognoscens omnia et dijudicans inter omnia; et naturalis affectus, quo
suo ordine et gradu anima diligat omnia. Verumtamen facultates et quasi
instrumenta cognoscendi et diligendi habet ex natura; cognitionem tamen
veritatis et ordinem dilectionis nequaquam habet nisi ex gratia. Facta
siquidem a Deo mens rationalis, sicut ejus imaginem suscepit, ita
cognitionem et amorem. Vasa namque quae creatrix Sapientia format ut
sint, adjutrix gratia replet ne vacua sint, si strenuum operarium
invenerit.
|
|