|
15. Denique ratio per mentis excessum in contemplationem sublimium
sublevata, et in divinae contemplationis arcanum rapta, atque ibi
illuminata ad cognitionem veritatis et veri luminis, inflammata ad
desiderium bonitatis, omnes illicitas voluptates, affectiones, et vagas
memoriae cogitationes, cordis dispersiones, animi fluctuationes,
spiritus evagationes, et mentis distractiones in unum colligit, atque in
illo felicitatis fonte totum suum desiderium figit. Locum superiorem
ratio semper obtineat, nullusque motus adversus eam sit rebellis; sed
omnia ei obtemperent, sicut et ipsa obtemperat Deo. Si vero aliquem
motum ad id quod non debet, vel quomodo non debet, moveri senserit, non
consentiat, sed illico resistat. Nam solus consensus reos nos facit,
etiamsi aliquid impediat ne opera subsequantur. Tunc enim anima mori,
sicut scriptum est, dicitur cum ipsa ratio ad peccatum per consensum
curvatur. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20).
Resistat ergo ne moriatur: pugnet ut coronetur. Molesta est lucta, sed
fructuosa; quia si habet poenam, habebit et coronam. Non nocet sensus,
ubi non est consensus: imo quod resistentem fatigat, vincentem coronat.
|
|