|
16. Sic nimirum, sic aedificatur bona conscientia. Bona conscientia est,
quae peccata praeterita punit, et punienda committere refugit: quae si
peccatum sentiat, peccato non consentit: quam si cogitatio inquinat,
ratio lavat. Recta conscientia est, cui suum peccatum displicet, et
alieno non consentit: nec propter hoc peccatorem dimittit, nec ejus
peccatum dissimulat; et cum corripit, non insultat. Tranquilla est, quia
omnibus est dulcis, et nulli gravis: utens amico ad gratiam, inimico ad
patientiam, cunctis ad benevolentiam, et quibus potest ad beneficentiam.
Talibus enim domus animae aedificatur. Quod si forte, ut fieri solet,
fur advenerit, qui non venit, nisi ut furetur, et mactet et perdat: si,
inquam, fur venerit, id est vel cordis elatio intrinsecus oriens, vel
appetitus humanae laudis extrinsecus adveniens, seu aliqua quaelibet
pestis, quae domum istam machinetur perfodere; tunc rationis ira, quasi
canis, thesaurum custodiens, evigilet, latret, mordeat et jugulet:
irruens in hostes, nemini parcat, nullum intrare permittat; sed
clamitet, et excitet intus habitantes ad arma capessenda. Undecunque
vitium, sive clam, sive palam nocere tentaverit, procul illud arceat, ut
sit secura conscientia. Secura est quando accusationem non patitur, vel
pro tempore boni, vel pro praesumptione mali. Munda est et bene sibi
conscia, cum nec de praeterito juste accusatur, nec de praesenti injuste
delectatur. Pura est, cui Deus nec sua peccata imputat, quia non fecit:
nec aliena, quia non approbavit: nec negligentiam, quia non tacuit: nec
superbiam, quia in humilitate permansit.
|
|