CAPUT X. De cura conscientiae praeferenda scientiae.

17. Multi quaerunt scientiam; pauci vero conscientiam. Si vero tanto studio et sollicitudine quaereretur conscientia, quanto quaeritur saecularis et vana scientia, et citius apprehenderetur, et utilius retineretur. Cogitare namque de conscientia, sensus est consummatus; et qui custodit illam, semper erit securus. Salva reverentia sapientiae, utilius est currere ad conscientiam, quam ad sapientiam; nisi sapientia illa sit quae aedificet conscientiam. Tunc enim se intelligit anima, cum illustratur conscientia; tunc impletur cor bona conscientia, cum in se Deum, et in Deo mutua revolutione seipsam receperit imago creata. Creatrix imago in imagine creata, nihil aliud est nisi sapientia in anima, nisi gloria in conscientia, nisi sanctificatio in arca. O quam ineffabilis est pietas Dei, quae tantam majestatem inclinat ad tantam humilitatem! Qui creavit nos, creatur in nobis: et quasi parum esset nos Deum patrem habere, vult etiam nos fieri sibi fratrem et matrem. Quicunque, inquit, fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater et mater est (Matth. XII, 50). Frater, obediendo; mater, generando: frater, per haereditatis participationem; mater, per aliorum instructionem. O fidelis anima, expande sinus, dilata affectus; ne angustieris in visceribus tuis concipere, quem totus orbis non potuit comprehendere, donec Virgo beata illum fide concepit. Fide namque Christus concipitur, verbi praedicatione nascitur, devotione nutritur, amore tenetur. Sit ergo conscientia pura, ut Deum conducat ad hospitium nostrum: sit sollicita circa fidele obsequium, ne tanta majestas recuset cordis gremium: sit devota, ut soli Deo placeat, soli Deo intendat, nec recedat ab eo. Talis conscientia laetificat animam, et exhibet se Deo gratam, et hominibus et Angelis reverendam, et sibimetipsi placata et quieta existit.