|
18. Conscientia est cordis scientia: quae dupliciter intelligitur;
videlicet vel illa quae se novit per se, vel illa quae praeter se etiam
alia novit ex se. Cor enim et se novit sua conscientia, et multa alia.
Quando novit se, appellatur conscientia: quando praeter se alia,
nominatur scientia. Conscientia bona, titulus est religionis, templum
Salomonis, ager benedictionis, hortus deliciarum, aureum reclinatorium,
gaudium Angelorum, arca foederis, thesaurus Regis, aula Dei, habitaculum
Spiritus sancti, liber signatus et clausus, et in die judicii
aperiendus. Nihil est jucundius, nihil tutius, nihil ditius bona
conscientia. Premat corpus, trahat mundus, terreat diabolus, et illa
erit secura. Bona conscientia secura erit cum corpus morietur; secura,
cum anima coram Deo praesentabitur; secura, cum utrumque in die judicii
ante tribunal terrificum justi Judicis statuetur. Futurae beatitudinis
non est utilius remedium, nec certius testimonium bona conscientia. Cum
mundus omni volubilitate circumrotetur, ploret, rideat, pereat,
transeat; nunquam marcescit bona conscientia. Subjiciatur corpus in
poena, in jejuniis maceretur, verberibus lanietur, equuleo distendatur,
gladio trucidetur, crucis supplicio affligatur; et secura erit
conscientia.
19. In speculo conscientiae status exterioris et interioris hominis
cognoscitur. Anima enim novit se, quae sine speculo est. Speculum
mundum, clarum et purum totius religionis, bona conscientia. Sicut enim
mulier quae viro suo sive amico placere desiderat, in contuitu speculi
imaginem oppositam reddentis, decorem et pulchritudinem faciei componit:
sic anima in quibus ab imagine veritatis discedit, vel in quibus
vestigia creatricis imaginis recipiat, in conscientia relegit et
intelligit. Non immerito conscientiam speculo comparavimus; quoniam in
ea tanquam in speculo rationis oculus, tam quod decens, quam quod
indecens est in se, claro aspectu apprehendere potest.
|
|