|
20. Vita uniuscujusque non cognoscitur, nisi in conscientia: nec venitur
ab bonam conscientiam, nisi per cordis custodiam. Cor enim suo arbitrio
dimissum, aut ad vitam se vertit, aut ad mortem. Velle namque peccare,
malum est: peccare, pejus: in peccato perseverare, pessimum est: nolle
poenitere, mortale. Quidquid igitur cor cogitat, quod ad utilitatem suam
vel proximorum quoquo modo non pertineat, respuendum est. De diversis
igitur mundi partibus, in quibus cor vagum et profundum tenetur, vel
vane occupatur, ad seipsum redeat, et seipsum discutiat: cumque
invenerit culpam, timeat poenam. Quaerendo autem culpam, nusquam illam
nisi in se reperiat: reperta autem culpa et poenae causa, seipsum
puniendo se ante se statuat, et tanquam alium se judicet; se equidem
culpatum, ante se afflictum; se reum, ante se judicem severum; se
impium, ante se ad pietatem reversum: proponat se ante se; decernat quid
a se faciendum sit de se; juste in se injusto infligat justa flagella.
Loquatur etiam sic sibi: Quia pacem deseruisti apud Dominum Deum tuum,
et bellum incurristi apud teipsum, scissuram pateris, ut tu a te ipso
codemneris. Quia pactum pacis rupisti, vis quod non vis, et non vis quod
vis: a teipso condemnaberis. Nolenda vis: volenda non vis. Ecce de ore
tuo te judico, serve nequam. Afflige itaque te, et statue te contra
faciem tuam, ut aspicias turpitudinem tuam, et recogites stultitiam
tuam. Sic igitur in miseriis suis ad seipsum revertitur cor, et sistitur
cor ad cor. Vis est quaedam quae sic de corde operatur, et retinet cor
fluxum et vanum; ne profluat in abyssum exterminii. Vis ista seu
violentia rapit regnum coelorum. Regnum coelorum, inquit Dominus, vim
patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI, 12). Nobile regnum
possidet, qui cor suum possidet. Non regnat, qui in corde suo deditus
servitutibus vitiorum, praesidet urbibus et turbis populorum. Solus is
regnat, qui deposito cordis imperio, ad leges rationis ordinat tatam
familiam motuum interiorum et exteriorum. Si insurgit rabies leonina,
premitur per patientiam: si petulantia hirci, per abstinentiam: si
ferocitas apri, per mansuetudinem: si superbia unicornis, per
humilitatem.
|
|