|
21. Non invenitur autem inter caeteras artes liberales ars ista prae
aliis liberalis, qua teneatur cor quod omni mobili mobilius est, quod
omni lubrico lubricosius est. Mobilitate enim naturali instabile, vel in
puncto fixum recusat consistere: cujus vita in motu est, et motus est ei
vita. Movet molem totius corporis humani tantillus iste in corde vitalis
motus: et qua coerceatur arte, ut alia movens, ipse non moveatur? Forte
mola asinaria si ad collum ei suspendatur, non moveretur. Imo multo
magis cum mola concitaretur. Agendum itaque cum eo est, ut circumeat
terram, et perambulet eam; si forte velociorem, et mobiliorem se
invenire queat. Si super terram similem sui non invenerit, etiam gyrum
coeli circumeat, et rotas currum Dei ad cursum suum admoveat. Quid tunc
faciet ad illos qui ambulant super pennas ventorum? Forte et cum illis
contendere poterit. An et cum illa virtute curret, quae attingit a fine
usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter? (Sap. VIII, 1.) an
et illam apprehendet, de qua dicitur, Mobilior est omnibus mobilibus
sapientia? (Sap. VII, 24.) Saltem cum viderit tam spatiosis saltibus
transilientem suam potentiam, potentiam Creatoris sui, subsistat et
dimittat alas suas, retinens se, et habenis deificae comparationis se ad
se colligens et cohibens, non transgrediatur terminos suos. Sic enim
sancta animalia in visione Ezechielis, cum fieret vox super firmamentum,
quod imminebat capiti eorum, stabant et submittebant alas suas (Ezech.
I, 25). Quod plane sancti faciunt, cum perlustratis operibus et
mirabilibus Dei super intelligibilibus absconditis mysteriis, nihil se
scire deprehendunt, sed momento staterae omnia opera sua appendunt. Tunc
se non a se moveri cor intelligit; quia per se immobile permaneret, nisi
qui omnia movet, illud quoque inter omnia moveret. Mutuatum igitur a Deo
cognoscens motum suum, jam non usurpet ut proprium, sed ut commodatum.
Ad voluntatem namque commodantis, commodatarius uti debet commodato:
alioquin furtum facit in re commodata.
|
|