|
22. Cum igitur te moverit Deus, vel moveri voluerit, o cor humanum,
movearis: aliter non movearis; quia non esset moveri, sed commoveri. Sed
quando te movet Deus? Cum admonet. Admonet autem sic: Vane occuparis, o
cor sapiens et omni praerogativa excellens, in his quae vanitates
vanitatum sunt. Non te decet his subesse, sed praeesse. Te indigent
ista, ut melius et commodius subsistant: tu his neque ad beatitudinem
indiges, neque ad immortalitatem. Viaticum quidem jumento tuo praeparant
in via, sed si ad mensuram sumantur, non ad superfluitatem. Ex
superfluitate enim ciborum quandoque infunduntur jumenta, et in ventris
nimiam effluxionem resolvuntur, ita ut ex refectione deficiant. Sic
corpus tuum, o princeps et domine corporis, si regulas necessitatis
excesserit, et ad barathrum concupiscentiae os aperuerit, lacum
perditionis sibi effodit in hospitio reparationis, et de remedio
comparat exitium, de vehiculo naufragium. Quid proinde? Superfluum
tollit necessarium. Aufer superflua, et nulli deerunt necessaria; quia
de superfluenti copia aliorum nascitur valde aegra aliorum inopia.
23. Tuum est male acta corrigere: tuum est in ordine, et officio
familiam membrorum corporis, et animae motuum disponere: tuum,
singulorum negotia secundum competentiam assignare. Non sit in regno
corporis tui, qui leges et jura institutorum tuorum impune
praevaricetur; non oculus, non manus, non pes, non auris, non guttur.
Quid enim de ignobilioribus et plebeiis membris dicam? Si vel attrectare
rebellionem praesumpserint, lapidibus obruantur, jaculis increpationum
confodiantur, et noverint regem Salomonem sedere super mulam regis, id
est rationem super sensualitatem corporis. Quid si pudibunda illa, quae
velato semper nomine appellantur a pudicis et castis labiis, motu
inordinato rempublicam infestaverint? Certe abscindantur, non ferro, sed
jejunio; non detruncatione, sed mortificatione. Utinam, inquit
Apostolus, abscindantur qui vos conturbant (Galat. V, 12). His
persuasionibus cor effrenatum, in praeceps cursum suum rapiens, teneri
potest, ut sit bona conscientia. Bona est, si habeat in corde puritatem,
in ore veritatem, in actione rectitudinem. Pro his namque merebitur
Trinitatis visionem. O beata visio, in qua sic Deus erit notus atque
perspicuus, ut videatur a singulis nobis in singulis nobis: videatur in
seipso; videatur in coelo novo, et in terra nova, atque in omni quae
tunc fuerit creatura!
|
|