|
24. Humana conscientia est Domini vinea, quam excolere debent peccatorum
confessio, et eorum satisfactio, et exhibitio bonorum operum, et
custodia eorum. Unicuique est liber sua conscientia: et ad hunc librum
discutiendum et emendandum omnes alii inventi sunt. Anima cum de corpore
egredietur, nullum alium praeter conscientiae suae librum secum portare
poterit, atque in illo cognoscet quo debeat ire, et quid debeat
recipere. Ex his quae scripta erunt in libris nostris judicabimur, et
ideo scribi debent secundum exemplar libri vitae: et si sic scripti non
sunt, saltem corrigendi sunt. Conferamus itaque libros nostros cum libro
vitae: et si quid aliter habuerint, corrigantur, ne in illa ultima
collatione, si quidpiam aliter inventi fuerint habentes, abjiciantur.
Beatus homo, qui se potest cognoscere et despicere, probare et
improbare. Nam qui sibi displicet, Deo placet: et qui sibi vilis est,
Deo charus est. Multae sunt scientiae hominum, sed nulla melior est
illa, qua cognoscit homo seipsum. Quamobrem redeam ad cor meum, et ibi
stare assuescam, ut totam vitam meam possim discutere, et meipsum
cognoscere. Omnes miserias meas coram Deo effundam, si forte illa sua
magna pietas moveat eum. Confitebor ei peccata mea, cui omnia nuda sunt
et aperta, quem fallere non possum, quia sapientia est; nec effugere,
quia ubique est.
|
|