CAPUT XVI. Deplorat homo coram Deo miserias suas, inquietudinem cordis, et ad mala propensionem.

25. Audi ergo, piissime Deus, confessionem meam; et respice ad pietatem tuam, et fac mecum secundum misericordiam tuam. Audi quam saepe de memoria mea te expulit irruens turba plurimarum cogitationum, quae velut plebs ad aliquod spectaculum solent effluere in cor meum. Dum orare vel cantare in monasterio volo, nescio cujusmodi stulta cogitatio cor meum rapit, et ducit per diversa loca. Cumque illud ad me revoco, tenere non possum, sed illico elabitur, et huc illucque dispergitur, et per innumera effunditur. Idcirco crebra terrenarum cupiditatum illecebra, et vanitatum effusio ita cor meum occupant, ut quod vitare studeam, hoc cogitem, animoque volvam. Non enim est in potestate mea cor meum et cogitationes meae, quae ex improviso effusae mentem meam animumque confundunt, atque alio trahunt quam ego proposueram. Ad saecularia revocant, mundana inferunt, voluptuaria ingerunt, illecebrosa contexunt: ipsoque in tempore quo levare mentem meam ad te paro, inanibus cogitationibus infectus, ad terrena plerumque dejicior. Hujusmodi perstrepentium cogitationum tumultus a corde quotidie amovere volo, nec valeo: sed visa et audita, dicta et facta ad memoriam revocant, et in ea cum magna importunitate perstrepunt. Cogitanda cogito, cogitata recogito, et eadem iterum atque iterum replicare non cesso: et cum diu multumque quidquid potero cogitavero, sine cogitationibus esse non possum, sed intrant et exeunt, atque aliae alias introducunt et excludunt. Haec invitus sustineo; plerumque tamen consentio, cum per ea quae vidi, vel feci, sine utilitate, absque discretione, vaga mente discurro. Ita mens mea semper mobilis, et nunquam stabilis, semper vaga et velut ebria, per diversa distrahitur. Graviter pecco, cum cor meum derelinquo; quoniam gravis jactura est quae per negligentiam fit. Vim patior cum illud me deserit. Confirma cor meum, Deus, quoniam cum stare in semetipso nititur, aliquo modo a semetipso etiam nesciendo derivatur. Ita peccandi consuetudine etiam cum nescio pecco: et cor meum cor vanum per infinita deducitur, et in multa desideria dividitur.

26. In nocte vero cum dormire volo, multarum rerum imagines et phantasias clausis oculis video, easque invitus tolero: quantoque ab eis aciem mentis avertere nitor, tanto amplius illae se mihi ingerunt, et molestiis turpium cogitationum cor meum maculant. Inde est quod saepe mihi nocuit mortifera delectatio, quae ex recordatione praeteritorum peccatorum nasci solet, sed maxime ex recordatione libidinis. Haec enim pestis quo prae caeteris vitiis est mihi familiarior, eo ad nocendum proclivior, et ad repellendum difficilior. Nam cum eam repellere volonolenti mihi se ingerit, blande onerosa, displicendo placens, et placendo displicens. Carnis libidinem nunquam fugere potui, sed semper me persequitur, et cum aliqua delectationis cogitatione, vel visus intentione me comprehendere potest, non diebus neque noctibus requiescere sinit. Subtiliter intrat, et mentem occupat, et nisi subito repellatur, allicit et incendit, et quasi virus pestilentiae per totum corpus paulatim se diffundit. Cogitationes pravas multiplicat, affectiones malas generat, delectatione illicita mentem afficit, et ad consensum pravitatis animum inflectit, omnesque animae virtutes corrumpit. Hac peste cum astrictus teneor, divelli ab ea vix possum, quoniam stimulos ejus confiteri aut nescio, aut erubesco; tam subtiles et turpes sunt. Revera difficile est libidinis incendia exstinguere. Impuberes stimulat, juvenes inflammat, viros enervat, senes et decrepitos fatigat. Non aspernatur tuguria, non reveretur palatia. Utinam sola coenobia fugiat. Adjuva me, Domine Deus meus, ut huic tam pestifero et mortifero vitio resistere possim. Scio enim quia quod resistentem fatigat, vincentem coronat. Scio etiam quoniam si mentem meam cogitatione immunda polluero, tibi, qui munditiae auctor es, placere non valeo.