|
27. Cor mundum crea in me, Deus, quoniam non solum vana cogitatio illud
occupat, et turpis inquinat, verum etiam amara dissipat. Saepe namque
aliqua injuria commotus, densis cogitationum tumultibus in corde premor.
Hinc inde sollicitus et caecus, occasionem vindictae de accepta injuria
rimor, consilia multiplico, et nihil aliud nisi jurgia quae foris
desunt, in corde perago. Praesentes non video, absentibus contradico,
intra memetipsum contumelias profero et recipio, receptis autem durius
respondeo. Cumque qui obviet nullus adsit, rixas in corde compono,
insidias invidentium considero, et quid contra jurgia movere possint
penso: exquiro quid respondeam; et cum rem nullam teneam, vacuus
litigator elaboro. Sicque diem in otium, noctem vero in cogitationem
verso. Torpeo ab utili opere, quoniam fatigor illicita cogitatione. Ita
mens intus pugnat, cum menti nemo repugnat. Nonnunquam vero quod egi in
corpore, hoc postmodum importuna cogitatione verso in mente: et
multoties gravius torqueor in recordatione, quam prius captus fueram in
operis perpetratione. Saepe etiam ea quae nunquam feci, nec in voluntate
habui, ita recogito, quasi poeniteat me illa non fecisse. Ab occultis
meis munda me, Domine; quoniam cum nihil exterius ago, intus graviter
pecco. In corde enim servo depicta quae vidi et feci. Ideo temporalium
rerum tumultus in corde versare non cesso, etiam cum vaco. In
cogitatione enim comedo, cum jejuno: loquor, cum taceo: irascor, et
tranquillus sum: corpus requiescit, et animus huc illucque discurrit.
28. Ita vitam istam sine culpa nunquam transire potui: nec hoc quidem
quod laudabiliter vixi, sine aliquo reatu est, si remota pietate
discutiatur. De necessitatibus meis eripe me, Domine. Crebro namque dum
necessitatis debita reddere studeo, voluptatis vitio deservio: sub
velamine necessitatis, cado in laqueum voluptatis. Saepissime namque
comedi et bibi non ad necessitatem, sed ad voluptatem: et quod
necessitati satis erat, voluptati parum erat. Cogitavi etiam de cibo et
potu, quando non debui, et ubi non debui, et plus quam debui. Cogitando
de escis, epulas in cogitatione tota die ruminabam. Cum tegendis membris
vestimenta quaero, non solum quae tegant, sed quae extollant, expeto: et
contra frigoris torporem, non solum quaero quae muniant per pinguedinem,
sed quae mulceant per mollitiem: non solum quae per mollitiem tactum
mulceant, sed quae per colorem oculos seducant. Cum pro aliqua
necessitate licentiam loquendi alicui habui,locutus sum non solum de
necessariis, verum etiam de non necessariis, et de his quae ad me non
pertinebant, et de quibus licentiam non habebam. Immersi me colloquiis
hominum. Ibi locutus sum non ad aedificationem, sed ad destructionem;
non quod decebat, sed quod libebat: locutus verba vana et risui apta,
verba otiosa et inutilia. Verbositati deserviens, detractioni studens,
os meum mendacio et detractione inquinavi. Lingua mea omni fallacia
plena est, et nocuit mihi plus quam omnia membra. Nam ea quae audivi vel
vidi, nunquam eo modo quo dicta vel facta sunt, referre possum: sed alia
affirmo pro aliis, et saepe multa intersero superflua; atque ita vel
nimium laudando, vel vituperando, fere quoties loquor, mentior.
29. Guttur insatiabili ardet ingluvie: gula diversis saporibus satiari
non potest. Cor pravum, dolo et malitia plenum, per puram confessionem
purgare nunquam potui. Manus ad opus pravum fuerunt paratae, et ad
operandum bonum pigrae. Stomachus et intestina nimio cibo et potu saepe
sunt distenta, et ideo dolore sunt plena. Nam unde gula delectatur, inde
venter inflatur, corpus infirmatur, et saepe mors sequitur. Per gulae
delectationem corrui in ventris ingluviem: et unde debui mihi parare
salutem, inde contraxi nimium comedendo perniciem. Pedes velocius me
portaverunt ad aliquam curiositatem speculandam, quam ad ecclesiam.
Oculi iniquo intuitu me perverterunt, omnemque motum corporis mei ad
immunda desideria traxerunt. Aures citius aperui verbis otiosis et
vanis, quam sanctis. Delectatus est odoratus vanis odoribus; gustus,
diversarum rerum diversis saporibus: nec non singuli alii sensus, his et
illis, juxta quod cuique suus ferebat appetitus. Ita, Deus meus, in
omnibus membris meis naturae modum excessi. Omnia membra mea velut
conjuratione facta inimico meo de me dominium tradidere, cum morte
foedus iniere, pactum pepigere cum inferno.
|
|