PROOEMIUM

Domus haec, in qua habitamus, ex omni parte sui ruinam nobis minatur. Idcirco quia in brevi est casura, alia nobis est aedificanda. Redeamus ergo ad nos, et discutiamus conscientiam nostram. Nam sicut corpus nostrum tabernaculum dicitur, in quo militamus, sic conscientia nostra domus vocatur, in qua post militiam requiescimus: et ille recte militat, qui per militiam quam exercet in corpore, domum aedificat conscientiae. Diligenter exerce agrum tuum, ait Sapiens, ut postea aedifices domum tuam (Prov. XXIV, 27). Ager iste corpus nostrum est, cujus sensibus et motibus sic recte utimur: animique imperio eos subjicientes in usum virtutis inflectimus, dum corpus animo indesinenter, et animus Deo ex toto subjicitur. His nimirum modis interior conscientia aedificatur: quam utique bonam faciunt praeteritorum malorum condigna satisfactio, et instantium malorum cauta providaque declinatio. Condigna satisfactio est mala facta corrigere, et correcta non reiterare. Conscientia vero perpetua est, quae nunquam finitur, sicut nec anima. Quae cum sit immortalis, sicut non potest esse non anima, sic nunquam potest esse sine conscientia. Conscientia namque est inseparabilis gloria, vel confusio uniuscujusque pro qualitate depositi.