|
30. Eripe me, Domine, ab homine malo, id est, a me ipso; a quo recedere
non possum. Nam quocumque me verto, vitia mea me sequuntur: ubicumque
vado, conscientia mea non me deserit, sed praesens assistit, et quidquid
facio, scribit. Idcirco quanquam humana subterfugiam judicia, judicium
propriae conscientiae fugere non valeo. Et si hominibus celo quod egi,
mihi tamen, qui novi malum quod gessi, celare nequeo. Proprii reatus
conscientia non me requiescere sinit, sed de die in diem vehementer me
torquet, et de die judicii vehementius terret. Nam in die illa cum
Dominus ad judicium venerit, uniuscujusque conscientia ad testimonium
adducetur, et aperto libro conscientiae, omnis culpa ante oculos
reducetur: atque ita cogente conscientia, unusquisque erit accusator et
judex suus. Propterea statuam me ante me, et judicabo me ipsum, ut
illius extremae et tremendae diei judicium evadere possim. Damnat me
conscientia mea, quanquam divinum judicium nondum me damnet. Accusat me
de homicidio, quod, si opere non feci, voluntate tamen ac desiderio
saepe peregi. Accusat me de adulterio, et eodem modo respondeo. Accusat
me de invidia; confiteor et ego, quoniam invidia saepissime cor meum
laniavit. Per invidiam namque, sancte viventium merita, mea feci
invidendo peccata. Nam bona quae ab eis fieri, vel dici audiebam, vera
omnino non credebam: ipsas res bene gestas, in malum male interpretando
convertebam. Omne malum quod de illis mendax fama jactabat, statim
tanquam si ego vidissem, credebam. Omnia mala meis aemulis fingebam, et
ex profectu eorum deficiebam. Haec vero odia intra me abscondebam, et in
meos cruciatus enutriebam. Proficientibus invidebam, peccantibus
favebam, de malis eorum gaudebam, et de profectibus lugebam.
31. Gratuitis inimicitiis ardebam, et hanc malitiam mei pectoris
deprehendi timebam. Semper eram ei amarus, et nunquam certus: et ita
amicus eram diaboli, et inimicus mei. Inter amicos discordias seminavi,
discordantes in dissensione confirmavi, opiniones eorum mendaciis
decoloravi, in spiritualibus carnalia laudavi, ut spiritualia bona eis
deesse persuaderem. Amicitias simulavi, ut eos qui se incaute mihi
committebant, qua possem arte deciperem. Odiorum mihi occasionem pravis
suspicionibus coacervavi; et ita daemones, quorum facta sectabar,
laetificavi. Multis velut amicus fui in obsequio, hostis in anima,
comptus in verbo, turpis in facto. Proditor fui secretorum, tenax
malarum suspicionum, utrobique perversus. Et ita persecutus est inimicus
animam meam, humiliavit in terra vitam meam (Psal. CXLII, 3). Piissime
Domine, unde possum esse bonus, qui in bono sic fui malus? Ego peccabam,
et tu dissimulabas: prolongabam multo tempore iniquitatem meam, et tu
pietatem tuam; quia poenitentiam et indulgentiam cogitabas. Da ergo
misericordiam misero, qui tam diu pepercisti criminoso. Credo namque
quoniam quidquid mihi condonare decreveris, sic erit quasi nunquam
fuerit.
32. Non solum invidia cor meum afflixit, verum etiam vanitas circa
varias delectationes languentem animum involvit. Per vanitatem namque de
operibus, quorum mihi conscius non eram, turpiter me jactavi. Gestiebam
etiam docere quae nesciebam. Credi de me sublimia volebam, delectabilia
gravibus anteponebam, exsecrabar verbo quod animo concupiscebam,
appellationes virtutum meis vitiis imponebam, et ita me ipsum fallebam,
et faventes mihi decipiebam. In promissione honesta fui velox, in
exhibitione mendax; a bono mutabilis, mali tenax; in verbo gravis, animo
turpis, ubique fallax; laetus ad prospera, fragilis ad adversa; inflatus
ad obsequia, anxius ad opprobria, immoderatus ad gaudia facilis ad
humana, difficilis ad honesta. Misericordissime Domine, ita defecerunt
in vanitate dies mei, in quibus debui flere commissam iniquitatem,
excitare remissam voluntatem, suspirare ad amissam haereditatem,
aspirare ad promissam felicitatem, properare ad angelicam societatem,
repropitiari tuam majestatem.
|
|