CAPUT XIX. Adhuc gemit et plangit coram Deo miserias ac vitia sua.

33. Terret me tota vita mea, Deus meus, quoniam diligenter discussa apparet mihi aut peccatum, aut sterilitas: et si quid fructus in ea videtur, sic est aut simulatum, aut imperfectum, aut aliquo modo corruptum, ut possit aut non placere, aut displicere tibi. Et cum vere ita res sit, sic est mihi quasi non ita sit: quod est miseria super miseriam. Sic comedo, bibo, et dormio securus, quasi jam transierim diem mortis, et evaserim diem judicii et tormenta inferni. Sic ludo et rideo, quasi jam regnem tecum in regno tuo. Idcirco multitudinem iniquitatum mearum expavescens, sed de tua pietate confidens, tibi Creatori et Redemptori meo, qui veniam et indulgentiam post reatum per puram et lacrymabilem confessionem assequi promisisti, confiteor, quoniam in peccatis conceptus sum, et in peccatis nutritus; et per omne tempus vitae meae usque ad hanc diem in peccatis sum conversatus. Nullum invenio peccatum, a quo non sim aliquo modo inquinatus. Per superbiam namque praecepta tua et seniorum meorum transgressus sum. Silentium et taciturnitatem, sicut regula docet, non tenui. Quod mihi licitum non fuit, habui, dedi, et accepi. Clamores pauperum et miserorum non libenter aut misericorditer audivi, nec eos in infirmitatibus suis visitavi. Suadentibus mihi in malum consensi. Facilius multa in imo, quam unum in summo cogito; facilius reprehendo aliorum vitia quam mea: et quod in aliis reprehendo, facere non erubesco. Facilius uniuscujusque vitia quam virtutes intendo. Cum aliorum delicta cerno, mea non aspicio. In meis delictis sum clemens, in alienis rigorem tenere volo. Ad irrogandas contumelias sum validus, ad tolerandas infirmus; ad obediendum piger, ad lacessendos vero alios importunus; ad ea quae facere et debeo et valeo, torpens, ad ea vero quae facere nec debeo, nec valeo, paratus. Ita repleta est malis anima mea, peccatis meis exigentibus.

34. In ecclesia me deteriorem reperio; ante altaria sacra devote non supplico: vasa sacra non reverenter tracto: in choro sum corpore, et in aliquo negotio mente. Nunc intus maneo, nunc toras exeo: tanta est levitas corporis, nec non et mentis. Aliud canto, et aliud cogito. Psalmodiae verba profero, et psalmodiae sensum non attendo: sed mente vagus, habitu dissolutus, oculis attonitus, huc et illuc prospiciens; quaecumque ibi geruntur, perlustro et perspicio. Vae mihi! quoniam ibi pecco, ubi peccata emendare debeo. Nonnunquam vero in ipsis bonis quae ago, ad deterius propinquo; quia dum menti laetitiam pariunt, et quamdam securitatem gignunt, mens mea secura redditur, et in torpore laxatur. Saepe etiam me ipsum et opera quae feceram laudavi, et ab aliis laudari volui. Plerumque laus humana, quam non quaerebam, mihi oblata placuit: et cum ex ea incaute extollerer, subito multa quae feceram ad memoriam venerunt, ut amplius in elatione attollerer. Quae subtiliter replicans, atque in unum cuncta coacervans, coepi magis magisque deceptus intumescere. Dumque in mei admiratione occupatus defigerer, mihi dans gloriam, et non Deo a quo omnia acceperam, omnium fructum amisi: atque ita didici quoniam qui me laudabant, adversum me jurabant. Quanto enim quisque in semetipso gloriatur, tanto a Dei amore disjungitur.

35. Ita, Deus meus, inferno appropinquavit vita mea. Si me liberabis, habebo unde tibi gratias agam: si inde non liberabis, non habeo unde te reprehendam, quoniam justus es. Heu mihi! qualis vixi! quanta mala feci, et dixi! Pudet qui sic vixerim, et quod natus fuerim. Mallem non esse, quam talis esse. Bonus eram, et malum me feci: utique qui sponte me feci miserum, justum est semper esse miserum. Conscientia mea meretur damnationem; poenitentia mea non sufficit ad satisfactionem: sed certum est quoniam misericordia tua delet omnem offensionem. Dele ergo, pie Domine, iniquitatem meam multitudine miserationum tuarum. Ego vero qui usque ad hanc diem sine causa vixi, amodo sine causa vivere nolo.

36. Sed heu miser! haec tam saepe sic confessus: surgens, cadens sum defessus: repeccando toties, confitendo toties. Multoties promisi me emendare; et nunquam tenui, sed semper ad peccatum redii; et prioribus sceleribus nova et deteriora conjunxi. Nunquam, ut debui, mores meos in melius mutavi; nec a malefactis recessi. Plurimos etiam, me perdens, peccare feci, et multis causa mali exstiti: et exemplis vitae meae nonnulli subversi sunt. Ecce peccata mea, misericordissime Deus, non abscondo, sed ostendo; accuso me, non excuso; quoniam iniquitatem meam cognosco. Nec idcirco justus sum: quoniam si alter ita me accusaret, sicut ego me ipsum accuso, patienter sustinere non possem. Desperare utique potuissem propter nimia peccata et vitia, culpas, et infinitas negligentias meas, quae egi, et quotidie indesinenter ago corde, ore, opere, et omnibus modis, quibus humana fragilitas peccare potest; nisi Verbum tuum, Deus, caro fieret, et habitaret in nobis. Sed desperare jam non audeo, quoniam subditus ille tibi usque ad mortem, mortem autem crucis, tulit chirographum peccatorum nostrorum; et affigens illud cruci, peccatum crucifixit et mortem. Gratias tibi ago, Domine Deus meus, quoniam visitasti me, et ostendisti mihi peccata mea. Nunc primum te inspirante didici ad cor meum redire, et me ipsum cognoscere. Advocabo ergo aliquem de amicis tuis, et ei omnia delicta mea exponam, sicut mihi praecepisti; ut ejus consilio et auxilio ab omnibus meis possim iniquitatibus liberari et tibi reconciliari.