CAPUT XX. Confessio coram praelato.

37. Audi ergo, pater, miserum peccatorem: audi vocem lacrymantis et poenitentis: attende quam graviter peccavi, et Creatorem meum offendi. Deo jubente ad cor meum redii; et inde exclusis omnibus praeter Dominum Deum et me ipsum, totam vitam meam discussi tanto diligentius, quanto familiarius, et ut verum fatear, nihil aliud ibi inveni, nisi locum horroris, et vastae solitudinis; conscientiam videlicet diu neglectam, omnino incultam, spinis et tribulis obsitam, et omni horrore plenam. Nullum enim invenio vitium, a quo non traxerim aliquod contagium. Turbavit me ira, laceravit me invidia, inflavit superbia. Inde contraxi mentis inconstantiam, oris scurrilitatem, opprobria proximorum, scelera detractionum, linguae effrenationem. Seniorum meorum imperia non servavi, sed judicavi: de meis negligentiis objurgatus, aut rebellis fui, aut murmuravi; praeferri me melioribus impudenter affectavi; simplicitatem spiritualium fratrum irridenter exagitavi, meas sententias procaciter jactavi; obsequia delata fastidivi, negata quaesivi; juniores meos elatus despexi. Non observavi in obsequio reverentiam, in sermone modestiam, in moribus disciplinam. Habui in intentione pertinaciam, in corde duritiam, in sermocinatione jactantiam. In humilitate fui fallax, in odio pertinax, in jocatione mordax. Subjectionis impatiens, potentiae sectator, ad opus bonum piger, ad unitatem ferus, ad obsequium durus; ad loquendum quae nesciebam promptus, ad supplantandum paratus, fraternae societati inhumanus. Temerarius in judicando, clamosus in loquendo, fastidiosus in audiendo, praesumptuosus in docendo, effrenatus deformiter in cachinnando: onerosus amicis, infestus quietis, ingratus beneficis, inflatus obsequiis, et imperiosus subjectis. Saepe jactavi me fecisse quod non feceram, vidisse quod non videram, dixisse quod non dixeram. Dissimulavi etiam me non fecisse quod feceram; negavi me dixisse quod dixeram, non vidisse et audisse quod videram et audieram: et ita ex omni parte sum reus. Reus in saeculo, reus in claustro: sed ibi per ignorantiam, hic per negligentiam; et utrumque me terret.

38. Verumtamen multo amplius terret me, quod in monasterio ante conspectum Dei deteriorem me invenio. Collocavit me Deus in loco voluptatis, in domo ubertatis, in paradiso deliciarum: ego vero miser et miserabilis, inter mensas epulantium fame pereo, juxta fontem sitio, ante ignem algeo; et ad neutrum manus extendere volo, tam piger sum et desidiosus. Ita tempus amitto quod Deus mihi sua pietate indulserat ad agendam poenitentiam, ad obtinendam veniam, ad acquirendam gratiam, ad promerendam gloriam. Quasi quoddam monstrum inter filios Dei sto, habitum monachi, non conversationem habens. In magna corona, et ampla cuculla, salva mihi omnia existimo. Tanquam arbor sterilis terram occupo, et velut jumentum vile, plus consumo quam proficio. Altiorem alterius locum teneo, et nullius officium suppleo: sed sum sicut truncus sine frondibus et fructibus. Alii me pascunt de laboribus manuum suarum, sicut praebendarium suum. Ego autem tanquam pauper et miser, nec clericum, nec laicum gero. Cantare namque et legere nequeo, laborare nescio: sed sum opprobrium hominum, pecore vilior, cadavere pejor. Tolerabilius enim canis putridus fetet hominibus, quam anima peccatrix Deo. Idcirco taedet me vivere: vivere erubesco, quia parum proficio. Mori timeo, quoniam non sum paratus: malo tamen mori, et misericordiae Dei me committere et commendare, quia benignus et misericors est (Joel II, 13), quam de mala mea conversatione alicui scandalum facere. Tota namque die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me (Psal. XLIII, 16), cum video me somnolentum ad vigilias, tardum ad horas canonicas, et pigrum ad opera manuum. Alios autem video tam strenue et devote divinis interesse laudibus; alios vero ita reverenter et alacriter coram Deo assistere, et eum laudare: ego autem compungi ad lacrymas nequeo; tanta est duritia cordis mei. Cantare non libet; orare non delectat; meditationes sanctas non invenio: tanta est sterilitas animae meae, et devotionis inopia quam patior.

39. Heu mihi! omnes in circuito meo visitat Dominus, ad me autem non appropinquat. Nam alium quidem intueor singularis abstinentiae; alium, admirandae patientiae; alium, summae humilitatis et mansuetudinis; alium multae misericordiae et pietatis: illum in contemplatione frequenter excedere; hunc, pulsare et penetrare coelos orationis instantia; aliosque, in aliis praeeminere virtutibus. Omnes considero et prospicio ferventes, omnes devotos, omnes in Christo unanimes, omnes donis coelestibus et gratia affluentes, tanquam revera spirituales homines, quos Deus visitat, et in quibus habitat. In me vero nihil horum invenio; quoniam declinavit Dominus in ira a servo suo. Inde est quod, cum alii vigilant, ego dormio: quando alii cantant in monasterio, ego huc et illuc discurro: quando alii in aliquo secreto loco se furantur a colloquiis hominum, ut ibi loquantur cum rege angelorum, ego quaero colloquia hominum: cum alii vacant lectionibus, ego fabulis et verbis otiosis: quando alii discutiunt et dijudicant semetipsos, ego judico alios. Aliis placet communis vita, communis disciplina, et commune studium: et mihi placent anguli et diverticula. Sic, sic ex quo peccare potui, nunquam a peccatis et malis operibus cessavi. Peccatis peccata semper accumulavi; et peccata quae aliquando operibus implere non potui, malis voluntatibus et malis desideriis nunquam perficere cessavi.

40. Super omnia mala delectatio carnis, quae ab ipsis cunabulis semper mecum crevit, mihi semper adhaesit, nec adhuc jam prae senectute deficientibus membris me deserit, multis et variis modis infelicem animam meam maculavit, dissolvit, captivavit, et omni virtute destitutam, inanem et debilem reddidit. Fateor hujus operis nefarii immundis recordationibus me saepe esse commotum et incensum, ardores non modicos et inhonestos passum: et non solum mearum delectationum mala memoria et stultae recordationes mihi nocuere; sed etiam aliorum malefacta mihi narrata, et per recordationes sordidas ad memoriam reducta, cor meum non parvo veneno iniquitatis maculavere. Et in hoc miserabiliter miserabilis sum, quia non tantum doleo quantum dolendum me cognosco; sed sic securus torpeo, velut quid patiar ignorem.

41. Hoc vero mihi est omni infelicitate miserius, quod ita opere perversus, ore pollutus, corde immundus ad altare accedo, et Christi corpus manibus meis pertractare non pertimesco. Accedo elatus ad humilem, iratus ad mitem, crudelis ad misericordem: et tamen patitur humilis elatum, mitis iratum, crudelem misericors. Accedo servus ad Dominum, non amore, sed timore; non devotione, sed usu. Accedo ad Dominum cujus percussi servum. Ad Patrem accedo, cujus occidi filium; percussi verbo, occidi exemplo: nec tamen pertimesco Dominum, nec revereor Patrem. Manens in turba fratrum, turbans aliquos, et ab aliquo turbatus, quandoque accedo ad pacificum. Appropinquo etiam talis ad osculum pacis, qui prius reconciliatus accedere debuissem ad osculum turbati fratris. Convincit me reum et Dei inimicum mea iniquitas; peccatum meum saepe separavit me a Deo. Idcirco obsecro te, pater, ut me instruas, quomodo possim, aut semper stare cum Deo meo, aut redire, cum ab eo, peccatis meis exigentibus, motus fuero.