|
48. Superbia sicut est origo omnium criminum; ita est ruina omnium
virtutum. Ipsa enim est in peccato prima: ipsa in conflictu postrema.
Ipsa autem in exordio mentem per peccatum prosternit: aut in fine de
virtutibus dejicit. Idcirco est omnium peccatorum pessima; quia tam per
virtutes, quam per vitia humanam mentem exterminat. Caetera vitia solas
illas virtutes impetunt, quibus ipsa destruuntur; ut luxuria pudicitiam,
ira patientiam: sola vero superbia contra cunctas animi virtutes se
erigit, et quasi generalis ac pestifer morbus omnes corrumpit. Idcirco
nisi omnia opera nostra humilitas praecesserit, comitata et consecuta
fuerit; proposita quam intueamur; apposita cui adhaereamus; interposita
qua reprimamur: totum de manu extorquet superbia. Quantalibet sit
justitia operis apud internum judicem nulla est, si hanc elevat tumor
mentis. Perit revera omne quod agitur, si non sollicite in humilitate
custodiatur. Signa superbiae haec sunt: clamor in locutione, amaritudo
in silentio; dissolutio in hilaritate, furor in tristitia; honestas in
imagine, inhonestas in actione, rancor in reprehensione.
49. Invidia est animi tinea. Sensum comedit, pectus urit, mentem
afficit: cor hominis quasi quaedam pestis depascit, et cuncta bona
ardore pestifero devorat. Invidus alienum bonum, suum facit invidendo
peccatum. Cum peccatores quosque conspicimus, non facile eos judicemus,
sed magis defleamus; quia in similibus aut lapsi sumus, aut labi
possumus. Si vis delinquentem corripere, aperte increpa, nec occulte
mordeas. Quid enim prodest, si me nesciente aliis mala mea referas? Vae
illi qui suam renuit corrigere vitam, et alienae non desinit detrahere.
Si vis detrahere, tua in te peccata retorque: non aliorum delicta, sed
propria cerne. Nunquam enim aliis detrahes, si te bene inspexeris. De
malo alieno os tuum non coinquines; non detrahas peccanti, sed condole:
quoniam grave peccatum est detractio. Detrahentes et audientes pari
reatu detinentur. Sicut irasceris alteri quando detrahit tibi: sic
irascaris tibi quando detrahis alteri. Detractio est mordacior quam vera
cordis reprehensio.
|
|