|
50. Multos seducit curiositas. Tamdiu quisque sua peccata ignorat,
quamdiu curiose aliena considerat. Qui semetipsum aspicit, non quaerit
quid in aliis frequenter reprehendat; sed in semetipso quid lugeat. Quod
inter se loquuntur homines, nunquam scire desideres. Omne etiam genus
mendacii summopere fuge. Nec casu, nec studio loquaris falsum: quia os
quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11). Per nullam fallaciam vitam
alicujus defendas. Fuge inhonesta verba: rejice verbum quod non
aedificat audientes. Vanus enim sermo cito polluit mentem: et facile
agitur, quod libenter auditur. Vanus enim sermo, vanae conscientiae est
index. Mores hominis lingua pandit; et qualis sermo ostenditur, talis
animus comprobatur: quoniam ex abundantia cordis os loquitur (Matth.
XII, 34). Sermo vanus non erit absque judicio; quia ab omni rectitudinis
statu depereunt, qui per verba vana dilabuntur. Qui laudem non appetit,
nec contumeliam sentit. Discerne te tuo judicio, non alieno. Nemo enim
magis scire potest quis sis, sicut tu, qui conscius es tibi. Quid enim
prodest dum malus es, si bonus praediceris? Qualis haberi vis, talis
esto.
Si sapiens fueris, te semper habebis eumdem.
Stude loqui non quod libet, sed quod oportet. Qui otiosum verbum non
reprimit, ad noxia cito transit. Magna virtus est, si non laedas a quo
laesus es: magna gloria est, si cui nocere potuisti, parcas.
Nobile vindictae genus est ignoscere victo.
Quidquid tibi contigerit adversi, pro tuo peccato evenit tibi. Tempera
ergo dolorem tuum, et dic: Juxta modum delictorum parva datur ultio.
Mala aliorum bono tuo supera. Vince malitiam bonitate: detrahentium
errores dissimulando calca: non sis in pace infidus, nec levis in
amicitia. Odientes ad pacem invita, discordantes ad concordiam revoca.
|
|