|
51. Conscientia hominis abyssus multa. Sicut enim abyssus exhauriri non
potest; sic cor hominis evacuari a cogitationibus suis non potest: sed
continua volubilitate in eo volvuntur. Mare magnum est, et spatiosum
manibus; illic reptilia quorum non est numerus (Psal. CIII, 23). Sicut
enim reptile latenter repit, et sinuosis anfractibus huc et illuc
deambulat: ita conscientiam hominis venenatae cogitationes intrant et
exeunt; ut nesciat homo unde veniant, aut quo vadant. Hoc bene
cognoverat, qui dicebat: Pravum est cor hominis, et inscrutabile; et
quis cognoscet illud (Jerem. XVII, 9)? quod scrutationem non recipit,
nec cognitionem.
52. Nulla poena gravior est prava conscientia Mala conscientia propriis
agitur stimulis. Si publica fama te non damnat, propria conscientia te
condemnat; quoniam nemo potest se ipsum fugere. Vis nunquam esse
tristis? Bene vive. Bona vita semper gaudium habet: conscientia rei
semper in poena est. Ita clemens esto in alienis delictis, sicut in
tuis: nec quemquam districtius quam te judices. Sic alios judica, ut
ipse judicari cupis. Lex tua te constringit. Judicium quod aliis
imponis, ipse portabis. Nullum ante judicium condemnes: ante proba, et
sic judica. Non enim qui accusatur, sed qui convincitur, reus est. Valde
periculosum est de suspicione quempiam judicare. In ambiguis, Dei
judicio serva sententiam. Non eligas cui miserearis, ne forte praetereas
illum qui meretur accipere. Omnibus te tribue, si potes, quoniam
incertum est pro quo magis placeas Deo. Major sit benevolentia, quam
quod datur; quoniam tale erit opus tuum, qualis fuerit intentio tua. Qui
cum tristitia manum porrigit, fructum remunerationis amittit. Non est
misericordia, ubi non est benevolentia. Non auferas uni, unde tribuas
alteri; quoniam nil prodest si inde alium reficis, unde alium inanem
facis. Abjice a te quidquid tuum bonum propositum impedire potest:
contemne vivens quae post mortem habere non potes.
53. Difficile est, imo impossibile, ut praesentibus quis fruatur bonis,
et futuris: ut hic ventrem, et illic mentem impleat; de deliciis
transeat ad delicias; ut in terra et in coelo gloriosus appareat. Si vis
cum laetitia animi vivere, noli multa habere. Istam quisque finiens
vitam, nisi quod meruit in ipsa, non potest habere post ipsam. Quanto
namque inferius delectamur, tanto a superno amore disjungimur. Nullus
sit casus quem non meditatio tua praeveniat: nullus sit casus qui te
imparatum inveniat. Propone nihil esse quod tibi accidere non possit.
Vita foveam, in quam vides alium coram te cecidisse. Aliorum perditio
tua sit cautio. Dum nescimus, repente mors venit. Nescimus enim quid
hodie nobis contingat: et ignoramus an hac nocte animam nostram conditio
mortis deposcat. Quotidie ad finem vitae tendimus, et ad mortem
properamus. Idcirco singulis horis cogitare debemus, quo singulis
momentis properamus. Unde Dominus ait per prophetam: Perditio tua,
Israel, ex te: tantum in me auxilium tuum (Osee XIII, 9). Quasi diceret:
Ut pereas, imputa tuo merito; ut salveris, meo auxilio. Nunquam oportet
poenitentem habere securitatem de peccatis. Nam securitas negligentiam
parit, et saepe incautum ad vitia transacta reducit. Non solum gravia,
sed et levia cavenda sunt peccata. Multa enim levia unum grande
efficiunt: sicut solent de parvis et minimis guttis immensa flumina
crescere. Non est dubium quod qui casti perseverant et virgines, angelis
Dei efficiuntur aequales.
|
|