CAPUT XXVI. De ventris importunitate et versutia diaboli.

54. Nullus homini tam improbus exactor est, quam venter, qui quotidiana famis exactione te urget Cum caeteris vitiis, etsi interdum nascimur, interdum tamen cum eis non morimur: sed cum isto nascimur, et cum isto morimur. Multis creditoribus reliquit me obnoxium pater meus: sed ab omnibus liberatus sum. Unus tamen superest a quo liberari non possum, id est venter. Venter praecepta non audit: poscit, appellat. Non est tamen modestus creditor: parvo dimittitur, si modo dederis ei quod debes, non quod potes. Quosdam praesciens Deus peccare posse, in salutem flagellat eos infirmitate corporis, ne poccent: ut eis utilius sit frangi languoribus ad salutem, quam remanere incolumes ad damnationem. Est perniciosa sanitas, quae ad inobedientiam ducit: est et salubris infirmitas, quae per divinam correptionem mentem a duritia frangit et humiliat.

55. Diabolus quando decipere quemquam tentat, prius naturam uniuscujusque intendit: et inde se applicat unde aptum hominem ad peccandum aspicit. Blandis et lenibus mentibus luxuriam, aut vanam gloriam proponit: asperis vero mentibus iram, superbiam, vel crudelitatem. Adversarius noster cum ab exteriori sensualitate se videt exclusum, interiora collectis viribus aggreditur et ingreditur: sed spiritualis homo qui omnia judicat, ejus astutias non ignorat. Reprimit quod potest; quod non potest, tolerat: quia etsi latratum canis sustinet, morsum non timet. Mordet, cum ad consensum pertrahit: latrat, cum suggerit; et tunc non vulnerat, sed coronat; quoniam etsi resistentem fatigat, non obligat nisi consentientem.