CAPUT PRIMUM. De conscientia prius mundanda et pacanda, quam aedificanda.

1. Haec ergo conscientia, in qua anima perpetuo mansura est, aedificanda est, sed prius mundanda. Et quis eam mundabit? Profecto Deus et homo: homo, per cogitationes et affectiones; Deus vero, per misericordiam et gratiam. Cogitationes et affectiones necessariae sunt in conscientiae mundatione: cogitationes, in investigatione veritatis; affectiones, in exercitatione virtutis. Porro misericordia modo delet peccatum; modo dat virtutem resistendi peccato: nunc subtrahit peccandi occasionem; nunc immittit amaritudinem: plerumque sanat affectionem. Gratia adjuvat ad bonum, defendit contra malum, erudit ad utrumque discernendum. Homo igitur per veritatem stimulatus, peccata sua confitetur: Deus autem per misericordiam flexus, confitenti miseretur. Omnis namque spes veniae et misericordiae in confessione est, nec potest quis justificari a peccato, nisi prius fuerit confessus peccatum. Ex eo enim unusquisque justus esse incipit, ex quo sui accusator exstiterit.

2. Felix conscientia, in qua misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt (Psal. LXXXIV, 11). Veritas confitentis et misericordia miserentis obviaverunt sibi, quoniam non potest illi misericordia deesse, qui se cognoscit in veritate. Osculum justitiae est, inimicos diligere, parentes et propria quaeque propter Deum relinquere, illatam injuriam patienter ferre, oblatam gloriam ubique declinare. Osculum pacis est, odientes invitare ad pacem, discordantes ad concordiam revocare, adversarios pacifice sustinere, errantes pie et benigne docere, moerentes clementer mulcere, et cum omnibus pacem habere. Beata illa anima, quae in pace Christi fundata est et in Dei amore solidata: quae cum exterius bella patitur, pax interius non turbatur. In qua quaecunque molestiae foris perstrepant, usque ad silentium internae quietis non irrumpunt: quoniam gustu internae dulcedinis tacta, intus est per desiderium collecta; nec jam foris enormiter in carnis voluptates dissolvitur, quia totum intus possidet in quo delectatur; atque ita in semetipsa pacificata, dum nihil est quod foris appetit, tota per amorem intus requiescit; et cum tota ad internum gaudium colligitur, ad imaginem Dei reformatur, quam in se veneratur. Talem animam frequenter visitant Angeli atque Archangeli, et honorificant, utpote Dei templum, et Spiritus sancti habitaculum, Esto igitur templum Dei, et Deus excelsus habitabit in te. Anima enim Deum habens in se, templum Dei est, in quo divina mysteria celebrantur.

3. Porro anima quae non studet in se consistere, nec in amore Dei desiderium figere, per oculos et aures, aliosque corporis sensus foras egreditur, atque in his exterioribus delectatur. Sed cum invenerit portas istas clausas, tunc rediens ad se, et videns se nudam et desolatam, inaestimabili confusione et horrore concutietur. Et quia mundi consolationem quaesivit, illam quae a Deo intus in conscientia datur, non habebit. Et non solum eam dedignabitur Deus visitare, sed nec ipsa quidem, male sibi conscia, seipsam poterit tolerare. Requiem in se non poterit habere, quoniam illum dereliquit cum quo habitare et requiescere debuit. Cogita ergo in societate aliorum nunc positus, quia non poteris semper manere cum illis. Et interim elige tibi socium illum, qui cum subtracta tibi fuerint haec omnia, tibi fidem servabit, qui dilectoribus suis fidem servat, nec recedit in tempore angustiae. Deus tuus ille est, quem eligere debes.

4. Omnes igitur cordis distractiones, et mentis fluctuationes in unum collige, et in solo Deo totum desiderium tuum fige ibi sit cor tuum, ubi est thesaurus tuus desiderabilis multumque amabilis. Ipse enim frequenter visitat et libenter inhabitat tranquillitatem cordis, et otium quietae mentis; quoniam pax est, et in pace factus est locus ejus (Psal. LXXV, 3). Propterea talem te praepara, ut tecum adsit Deus; sit in ore, sit in corde: semper tecum eat, tecum redeat; nec recedat a te. Nunquam ille te dimittet, nisi prior illum dimiseris. Ubicunque fueris, nunquam solus esse poteris, si Deus tecum erit. Munda igitur conscientiam tuam, et semper paratus esto, ut quacunque hora venerit Dominus, et tecum habitare voluerit, paratam sibi in te inveniat mansionem. Ipse namque dixit: Facite mihi sanctuarium, et ego habitabo in medio vestri (Exod. XXV, 8).

5. Studeamus ergo templum Deo aedificare in nobis: primo quidem ut in singulis nobis, deinde ut in omnibus simul inhabitet; quia nec singulos dedignabitur, nec universos. Primo igitur studeat unusquisque, ne dissideat ipse a semetipso: quoniam omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet (Luc. XI, 17); nec intrabit Christus, ubi parietes inclinati fuerint, et maceriae depulsae. Vult habere anima corporis sui domum integram, et exire eam necesse est, si fuerint a se invicem membra dispersa. Videat igitur et ipsa, si desiderat Christum per fidem inhabitare in corde suo, id est in seipsa: videat et sollicite caveat, ne a se invicem membra ejus dissideant; id est, ratio, voluntas, et memoria. Dignum habitaculum parat Deo, cujus nec est ratio decepta, nec voluntas perversa, nec memoria inquinata. Felix illa anima est, quae domum cordis sui sic de peccatorum sordibus studet emundare, et sanctis ac justis operibus adimplere, ut in ea non solum angelos, verum etiam Dominum angelorum habitare delectet. Mundata domo, cunctisque malis ab ea exclusis, omnibus bonis impleatur; ne sit nobis necessarium aliquid foris quaerere, qui omnia forinseca reliquimus.