CAPUT XXVIII. De vitiis et abusibus linguae, cantus, juramenti, etc. |
58. Multum loqui, stultitia est: quoniam in multiloquio peccatum deesse non potest (Prov. X, 19). Lingua dicitur, quia lingit. Lingit adulando, mordet detrahendo, occidit mentiendo. Ligat, et ligari non potest: labilis est, et teneri non potest; sed labitur et fallitur. Labitur ut anguilla, penetrat ut sagitta; tollit amicos, multiplicat inimicos; movet rixas, seminat discordias. Uno ictu multos percutit et interficit Blanda est et subdola, lata et parata ad exhaurienda bona, et miscenda mala. Qui custodit linguam suam, custodit animam suam (Prov. XXI, 23); quoniam mors et vita in potestate linguae est (Prov. XVIII, 21). Qui linguam suam et ventrem custodire non potest, monachus non est. Cujus peccatum quisquis sequitur, necesse est ut ejus poenam sequatur. Uniuscujusque casus tanto majoris est criminis, quanto priusquam caderet, majoris erat virtutis. Per quae peccasti, per haec et torqueberis. Secutus es carnem; flagellaberis in carne. Crimen non est in rebus, sed in usu agentis. Saepe prolixa lectio, longitudinis causa memoriam legentis oblitterat.59. Sunt quidam voce dissoluti, qui vocis suae modulatione gloriantur: nec tantum gaudent de dono gratiae, sed etiam alios spernunt. Tumentes elatione, aliud cantant quam libri habeant: tanta est levitas vocis forsitan et mentis. Cantant ut placeant populo, magis quam Deo. Si sic cantas, ut ab aliis laudem quaeras; vocem tuam vendis, et facis cam non tuam, sed suam. Habes in potestate vocem tuam, habeto et animum. Frangis vocem, frange et voluntatem. Servas consonantiam vocum, serva et concordiam morum; ut per exemplum concordes proximo, per voluntatem Deo, per obedientiam magistro. Cave ne, sicut delectaris altitudine vocis, delecteris elatione mentis. Nec diviti obsunt opes, si eis bene utatur: nec pauperem egestas commendabilem facit, si inter inopiam sordes peccati non caveat.60. Quacumque arte verborum quis juret, Deus qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille, cui hoc juratur, intelligit: qui vero dupliciter jurat, dupliciter reus fit, quia et nomen Domini in vanum assumit, et proximum dolo capit. Saepe Deus hic puniri tolerat, quos ad salutem perpetuam parat. Jucunditas cordis est vita hominis. Cor pravum dabit tristitiam. Omnis boni impedimentum est tristitia. Humilitas nec ipsa irascitur, nec allos irasci permittit. Humilitas est, si quando peccaverit in te frater tuus, antequam illum peccasse poeniteat, dimiseris illi. Unusquisque talem indulgentiam accepturus est a Deo, qualem ipse dederit proximo suo in se peccanti. Frustra Deum propitiari sibi quaerit, qui cito placari proximo negligit. In tua infirmitate non te despicias, sed ora Deum, et curabit te. Saepe multos Deus non exaudit ad voluntatem, ut exaudiat ad salutem. Duobus modis oratio impeditur, ne impetrare quis valeat postulata hoc est, si aut mala quisque committit, aut si delinquenti in se debita non dimittit.61. Vera confessio et vera poenitentia est, quando sic poenitet hominem peccasse, ut crimen non repetat. Nihil pejus est quam culpam cognoscere, nec deflere. Si videris aliquando persecutorem tuum nimis saevientem, scito quia ascensore suo daemone perurgetur. Omnis homo qui alium in corpore persequitur, prius ipse in corde persecutionem sustinere cognoscitur. Super tria firma sedet humilitatis perfectio: ut attendat homo quid fuit ante ortum, quid est ab ortu usque ad occasum, quid erit post hanc vitam. Unde enim superbiat homo, rememorans quod fuit vile semen, et sanguis coagulatus in utero; postmodum in deserto hujus vitae miseriis expositus et peccato; tandem cinis, et esca vermium futurus in tumulo?
Nasci poena, labor vita, necesse mori? Quando vel quomodo, vel ubi, nescire? |