|
62. Solus solitudinem cordis mei ingredior, et cum corde meo paulisper
confabulor, ab ipso quaerens de ipso et de his quae circa ipsum sunt.
Cor meum, cor pravum, vanum et vagum, omni volubilitate volubilius: de
uno in aliud vago incessu transit, quaerens requiem ubi non est. In
omnibus enim quae videntur, requiem quaesivi, et veram requiem in eis
invenire non potui. Deinde rediens ad me, consistere in me ipso non
possum: quoniam mens mea valde levis, multumque instabilis, vaga et
profuga, ubique se variat, undique fluctuat; quia vult et non vult
pigra, consilia mutat, voluntates alternat, similis folio quod a vento
movetur et circumfertur. Inde est quod cogitationes meae vanae et
importunae me trahunt, et ducunt modo ad forum, modo ad litigia
altercantium, nunc ad convivia pinquium, nunc ad immunda libidinum Modo
sordida titillatione caro inflammatur; nunc vero foeda cogitatione
animus sordidatur: et cum confusionis meae caliginem declinare volo, non
valeo. Sic, sic dum me diligenter inspicio, tolerare me ipsum non
possum. Non est enim hora diei, nec momentum temporis, quo Creatorem
meum in aliquo non offendam, et imaginem suam in me aliquo modo non
obfuscem. Vitam meam cum diligenter exploro, quotidiana confessione
confiteri non possum pessima vitiorum germina, quae in me quotidie
repullulant. Ecce audisti, pater, abominationes meas malas et pessimas;
et adhuc scias multo pejora et iniquiora in angulis cordis mei latere,
quae ad lucem verae confessionis venire erubesco. Verumtamen si Dei
consilium habes, consule quid agendum sit.
63. Cum per pravas ineptasque cogitationes vaga mente discurris,
deceptoriis spiritibus tentandi aditum in te aperis. Et ita te a Deo
separas, quoniam perversae cogitationes separant a Deo, et Spiritus
sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae
sunt sine intellectu (Sap. I, 3, 5). Mens vero instabilis et inquieta,
dum semper nititur apprehendere quod appetit, desideriis suis
circumagitata nunquam requiescit. Idcirco in uno aeternitatis desiderio
immobiliter debet figi. Peccata autem tua confiteri non erubescas:
quoniam omnia in confessione lavantur; et nullum peccatum dimittitur,
nisi prius confiteatur. Prosequere igitur, et si ad perfectam sanitatem
pervenire desideras, quidquid conscientiae stomachum gravat, totum
vomitu purae confessionis evomere non differas. Virus enim vitiorum,
nisi festinanter ejiciatur, prius interiora corrumpit; deinde ad
exteriora ebulliens, totum corpus occupat et maculat.
|
|