CAPUT XXX. Pergit poenitens aperire conscientiam et statum animae suae coram patre spirituali.

64. Quoniam Aegyptium tuum non abominaris, sed foves et instruis; manifestabo tibi, non solum peccata actionum, verum etiam cogitationum. Audi ergo miseriam meam. Saepe veniunt ad mentem meam cogitationes innumerae et surgunt affectiones multae, et sollicitant me de cura corporis, et suggerunt multa de usibus necessitatis. Conveniunt ibi ad consulendum, veraciter autem ad decipiendum: et congregantur consiliarii multi, et consiliatores vani, imo deceptores veri. Congregantur autem quasi in consilium unum, et quasi ad quaerendum consilium bonum, et dantur in commune consilia multa, sed inutilia et vana; quia consilium vanitatis est, et totum eorum consilium de vanitate est. Suadent mihi sanguinem minuere, ut possim pausare, et lautiores cibos sumere; remanere de vigiliis, ut satis possim dormire. Consulunt corpus recreare ne deficiat, carnem fovere ne tabescat, abstinentiam aliquantulum relaxare, quieti parumper indulgere: et in hunc modum agitur de cura corporis, cura superflua, et de vanitate ventilatur quaestio vana, et super hujusmodi inutili negotio consumitur saepe hora una.

65. Qui carnis suae desideriis non resistit, et motus cordis sui custodire negligit; ita tandem prava consuetudine illigatur, ut postmodum etiam volens eis resistere non possit. Propterea quoties hujusmodi consiliarios improbos et iniquos in unum convenire sentis; non eis consentias, sed illico excute te, nunc ad orationem, modo ad operationem, saepe autem ad meditationem: nec prius cesses, donec illi evanescant.. Intuere quomodo Christus stetit in cruce; considera quomodo morieris, vel ubi, vel quando: statue te ante terrificum tribunal tremendi Judicis; descende usque ad infernum inferiorem, et ibi cerne quomodo pro peccatis suis animae puniuntur. Talis etenim cogitatio probatissimum remedium est contra turpes cogitationes.