|
66. Quoniam verba delictorum meorum audire non dedignaris, sed patienter
auscultas, fateri oportet quod adhuc fatendum est. Cum supradictis
consiliariis iniquis et iniqua consulentibus acquiesco, et eorum
consilia libenter recipio; adsunt subito cogitationes pravae, assurgunt
affectiones perversae, multum sollicitae, sed parum discretae, quomodo
carnem meam delicatissime foveam; quae quantumcumque suavissime
nutriatur, semper caro est. Offerunt mihi infirmitorium; sed quoniam
turpe est in illo diu permanere, equitandi occasionem quaerunt et
inveniunt. Nec mora, equi parantur, cadi implentur, hospitia eliguntur,
et quae sunt necessaria in via, ligantur et parantur. Vocor, et vocatus
venio. Injungitur mihi obedientia illa: ego vero metuens ex meo
desiderio vilescere, recuso ore, quod corde desidero; acquiesco tanquam
coactus, et ideo laetus ascendo, et iter arripio. Proh dolor! religio
relinquitur, et silentium rumpitur: hinc indi volant verba vana et
inutilia, forsitan et detractoria. Sic confabulando saepe consumitur
dies integra. Venio ad hospitium, assideo ad mensam, apponitur panis
albus et vinum bonum, piscis et caseus, ova, etc. Interea recurrit
animus meus ad fratres qui sunt in conventu, et grave est mihi ut
dissimiliter ab eis reficiar; et epuler splendide, illis aride
reficientibus: et remordet me conscientia mea, si pro faba piscem, si
pro cepe seu milio caseum, si pro mica gastellum ad refectionem sumam;
si vinum bibam, et fratres aquam.
67. Gula vero exspectationis impatiens, invitat et instigat ut comedam
et bibam. Dicit enim: Non debes esse molestus ei qui te charitative
suscepit, sed ad nutum illius te per omnia debes habere, et monitis
illius libenter obedire, et impensa beneficia cum gratiarum actione
percipere, quoniam nihil respuendum est quod cum charitate offertur.
Charitatis est ut quod ille tibi apponit, cum ipso parites de eodem
sumas, ne scandalizetur si viderit te aliud quam se comedere. Ita ergo
fac ut convenit, Communica et participa cum hospite, sicut scriptum est:
Comedentes et bibentes quae apud illos sunt (Luc. X, 7). Ego vero his
persuasionibus victus, communico et participo cum hospite pro hospite.
Et quoniam de alieno ministratur, et non de proprio, incipio mihi esse
indulgentior, et manu largior. Prosequor causam pro qua veni ad mensam.
Nam comedo et bibo profuse, sicut mos est: et multiplicantur fercula et
pocula, donec et venter gravetur, et cerebrum turbetur: nec arguitur
superfluitas, quam excusat hospitalitas. Sic, sic mei oblitus, dum gulae
appetitum sequor, oblivisci mox incipio quid faciant fratres in
refectorio; et cadit a memoria faba, caulis, panis durus, et aquae
potus. Sicut fabula, sic est vita mea. Timeo etiam ne egomet sic
fabulando fabula efficiar, si sine bonis operibus inveniar. Dicito ergo
mihi quid debeo facere, et quomodo possim gulam continere, ne tam parvi
bidelli servus efficiar.
68. Gula semper est in pugna, et in culpa. Sive manduces, sive bibas,
adest illa tecum pugnatura: si bene non pugnas, certe vinceris ab illa;
quae cum multis pugnat, et a paucis expugnatur. Tu ergo tanto
vehementius illam expugna, quanto manifestius illam esse expugnandam
cognoscis. Et quoniam ad Dei cognitionem pervenire non potes, nisi per
cognitionem tui; iterum atque iterum discute te ipsum, si forte aliquid
in te lateat quod Deo displiceat. Videre enim Deum non potes, nisi mundo
corde: nec fiet cor jucundum, nisi prius fiat mundum ab omni contagione.
|
|