|
69. Multa habeo adhuc tibi dicere, sed confiteri erubesco. Verumtamen,
quia aliter Deum videre non possum, aperiam tibi cor meum. Fateor
quoniam peccata mea recogitare neglexi, et ideo multa oblivioni tradidi.
Cognita autem non omnia confessus sum, propter multitudinem. Quae vero
confessus sum, non pure sum confessus propter turpitudinem, aut omnino
celavi. Quae autem sive bene, sive male sum confessus, non digne flevi,
propter vetustatem, et inveteratam consuetudinem. Confessus sum cui non
debui; et cui confiteri debui, celavi; et, quod pejus est, de
confessione inanem gloriam quaesivi. Manifesta vero peccata excusavi,
cum de illis convictus fui, vel, quod deterius est, defendi. Culpam meam
prae rubore confusionis palliavi. Sic, sic peccatis peccata semper
accumulo, et vitam meam quotidie corrigere dispono: semper autem de die
in diem differo, et dum hoc in futuro fieri propono, fit ut illud
futurum semper sit futurum, imo fortassis nunquam futurum. Domine Deus
meus, quamdiu ponam consilia in anima mea? (Psal. XII, 2.) Quae utilitas
in sanguine meo, dum descendero in corruptionem? (Psal. XXIX, 10.) Non
est vitium cui aliquo modo non servierim. Omnia enim contendunt de me,
cujus potissimum videar. Verumtamen super omnia vitia, invidia me
persequitur. Pestis haec ubique me torquet. Da ergo consilium quomodo
illam effugere valeam.
|
|