|
70. Tristius [al. justius] invidia nihil est, quae protinus ipsum.
Auctorem torquet discruciatque suum. Omnino igitur fugienda est et
exsecranda; quoniam in illa Deus offenditur, proximus laeditur, animus
affligitur. Invidia etenim semper torquet possessoris sui animum,
quamvis saepe laedere non possit suum, erga quem saevit, proximum. Sed
cum mala sit omnis invidia, pessima tamen est hujus mali species, quae
sub specie sanctitatis suas exercet injurias. Saepe enim quando saevit
in proximum ex vitio iracundiae, vel veneno invidiae, fingit sibi
cogitatio quod faciat illud zelo justitiae. Laesus namque quilibet a
proximo suo, non jam eum facile respicere potest simplici oculo.
Displicet sibi quidquid ab illo fieri considerat. Omni fere hora tacita
apud se cogitatione illum accusat. Surgunt causae quotidie innumerae,
quae illum culpabilem ostendunt: occurrunt rationes multae, quae illum
reum, illum esse puniendum convincunt. Crescit autem saepe eousque
malum, ut apud Deum esse credat se reum, nisi illum severius corripiat,
et de sua perversitate redarguat. Loquitur enim apud se hujusmodi
maligna cogitatio: Usquequo illum talem tolero? Consentire ei comprobor,
si eum non corripio; consentiens autem Deum offendo. Corripiam ergo eum,
ne Deum offendam: nihil enim pro mea, sed pro Dei injuria ulciscenda
totum facio. Imo sic illum sibi restituam: proximum enim corripere, et
eum castigare, hoc non est proximo nocere, sed prodesse velle. Sic saepe
apud se loquitur maligna cogitatio: excaecavit enim eam malitia sua. Et
putat odium suum amorem esse, et injuria sua justitiam exercere.
Conveniunt itaque undique hujusmodi malignae cogitationes ad mentem, et
fingunt se ad obsequium Dei convenire, non autem suum odium exercere
velle. Considera ergo adhuc frequenter, cogita vehementer, investiga
diligenter conscientiam tuam, ut scias quid corrigere, seu etiam unde
debeas gratias agere. Valde enim utile et pernecessarium est, ut scias
quid desit tibi, quid vis, quid cupis, et quid habere optas.
|
|