|
71. Facilius atomos mundi possem dinumerare, quam motus cordis mei.
Velocitas animalium et volatilium meis motibus aequiparari non potest.
Cogitationes meas non est qui possit comprehendere. Desideriorum meorum
non est modus. Nunc illa, nunc ista cogito et desidero, nec ista, nec
illa habere possum. Dum corpore vaco, cogitationibus per diversa loca
vagor. Nulla hora, nullo temporis momento quiesco: sed in momento, in
ictu oculi per multa spatia locerum discurrens, novas creaturas creo; et
iterum easdem eadem facilitate deleo, vel alio atque alio modo
multipliciter vario. Illud vel illud habere desidero, talis vel talis
esse cupio, quasi Deus illud dare, vel talem me facere nescierit, aut
non potuerit.
72. O custos cordis, quam modicum et cupidum cor habes! parvum est, et
magna cupit. Vix ad unius milvi refectionem sufficere posset, et totus
mundus ei non sufficit. Solo corde per totum mundum vago motu discurris.
Sine pedibus curris, sine manibus operaris, alas non habes, et volare
non cessas. Divitias quotidie congregas, et satiari non potes: epulas ad
refectionem paras, et inde non comedis: haec et illa cogitas, et falsum
est quod cogitas. Audi quomodo, ut de caetero tibi caveas. Forsitan
cogitas modo de sole, vel de aliquo amico tuo, aut de te ipso. Si unus
est sol, falsus est iste quem tu cogitans fingis: quoniam ille certis
locis et temporibus cursum suum peragit, istum vero constituis ubi vis.
Si unus est ille amicus tuus, falsus est iste quem cogitans fingis:
quoniam ille ubi sit, nescis; istum autem ubi vis, fingis. Porro te
ipsum hoc esse loco sentis, et tamen figmento cogitationis vadis ubi
vis, et loqueris cum quibus vis, et hoc verum non est, quia modo ibi non
es. Quoniam ergo falsa sunt haec, noli amodo talia cogitare, sed jacta
cogitatum tuum in Domino, qui te fecit et refecit, elegit et vocavit,
judicabit et salvabit.
73. O quot et quanti hac hora cum eo loquuntur, eumque in semetipsis
amplexantur! tu vero in his delectaris quae pereunt et transeunt, et
tecum manere non possunt! Considera quam multi modo moriuntur; quibus si
haec hora ad agendum poenitentiam concederetur, quae tibi concessa est,
quomodo per altaria, et quam festinanter currerent, et ibi flexis
genibus, vel certe toto corpore in terram prostrato tamdiu suspirarent,
plorarent, et orarent, donec plenissimam peccatorum veniam a Deo
consequi mererentur? Tu vero comedendo, bibendo, jocando, et ridendo,
tempus otiose vivendo perdis, quod tibi indulserat Deus ad acquirendam
gratiam, et ad promerendam gloriam. Cogita etiam quot animae in inferno
nunc cruciantur sine spe veniae et misericordiae. Si amor Dei te tenere
non potest, saltem teneat et terreat timor judicii, metus gehennae,
laquei mortis, dolores inferni, ignis urens, vermis corrodens, sulphur
fetens, flamma tartarea, et omnia mala. Discute adhuc te ipsum, ut scias
quid desit tibi, ne in illa ultima discussione coram omnibus
confundaris, si inventa fuerit in te iniquitas.
|
|