CAPUT XXXV. Pergit confiteri varias et instabiles affectiones ac perturbationes suas.

74. Digne pensare, et sufficienter aestimare non valeo, quae sit illa tam multiplex cogitationum mearum volubilitas, et tam inquieta et infatigabilis velocitas, quae per tam multa, tam varia, tam infinita discurrere me facit. Nulla enim hora et nullo temporis momento quiescere possum, sed per infinita spatia locorum, et volumina temporum mira festinatione pertranseo. Undique patet mihi facilis transitus, agilis discursus, de summis ad ima, et de imis ad summa; de primis ad novissima, de novissimis ad prima. Digne explicare non possum, quod alternationis modos momentaneis permutationibus induo, et quam multiformiter me alternantium vicissitudinum motibus variare consuevi, et quibus perturbationibus quotidie afficior. Modo me in fiduciam erigo, modo in diffidentiam cado. Nunc per constantiam figor, nunc subitaneo terrore concutior: modo me turbat ira, modo ingens furor exagitat. Nec illud adeo mirum, quod variis qualitatibus diversisque perturbationibus per singula momenta afficior; sed illud supra modum stupendum, quod sub eodem pene momento saepe contrariis affectionibus tangor: nunc odio, nunc amore ducor; modo gaudio, modo moerore detrahor. Quam saepe inter mira gratulationis meae tripudia, superveniens subitoque emergens tristitiae causa me vehementer concutit ac dejicit, et omnem illam exsultantis animi mei solemnitatem subito in moerorem vertit! Saepe diu multumque dilecta nimio postmodum odio prosequor, et vehementer approbata atque desiderata subito detestor. Sed quis omnium mearum affectionum qualitates enumeret? quis omnes variationis meae modos explicare sufficiat? Pene quot sunt diversitates rerum tot sunt varietates affectionum mearum.