CAPUT XXXVI. Responsio patris spiritualis, quam sit utilis et necessaria sui cognitio.

75. Cum inter omnia animalia, humanum genus tum digniori forma, tum digniori potentia dignius reperiatur; nulla scientia melior est illa, qua cognoscit homo se ipsum. Relinque ergo caetera, et te ipsum discute: per te curre, et in te consiste. A te incipiat cogitatio tua, et in te finiatur; nec frustra in alia distendaris te neglecto. Praeter salutem tuam nihil cogites; quoniam in acquisitione salutis tuae nemo est tibi germanior, nemo propinquior te ipso. Si vero aliquid cogitationi tuae se offerat, quod non quoquo modo ad tui ipsius salutem pertineat, illico respue et exspue, ut semper te possis inspicere, et de cognitione tui venire ad cognitionem Dei. Agnoscere se debet homo, ad quae bona sit naturaliter promptior, vel ad quae mala proclivior: quibus studiis debeat vehementius insistere, contra quae mala debeat instantius vigilare: quibus exercitiis valeat melius promoveri, quibus vitiis valeat facilius corrumpi: quibus culpis subjaceat, vel quibus meritis emineat, et quid pro his poenae vel praemii exspectare debeat: quantum quotidie proficiat, vel deficiat: cum quanta animi industria satagat praeterita mala flere, praesentia declinare, futura praevenire: cum quanta animi constantia studeat reparare bona amissa, custodire et multiplicare possessa. O quam necessaria discussio et quam miranda speculatio, tot animi virtutes, tot ejus exercitationes, tot ejus studia vel merita prae oculis habere, et hujuscemodi contemplationi diutius inhaerere!

76. Suspende ergo animum tuum ab inferiorum amore; ne forte de sublimibus ejectus, et de loco voluptatis a propria concupiscentia abstractus et illectus, post concupiscentias tuas eat, et vagus fiat et profugus super terram. Denique, si cupis implere dominicum praeceptum, omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23). Nescit enim quid de spiritu angelico, quid de Spiritu divino sentire debeat, qui suum prius non cogitat. Nihil recte existimat, qui se ipsum ignorat. Nescit quod sub pedibus suis omnis mundana gloria subjaceat, qui conditionis suae dignitatem non pensat. O custos cordis, si nondum es idoneus intrare ad te ipsum, quomodo ad illa rimanda idoneus eris quae sunt intra, vel supra te ipsum? Si necdum dignus es intrare tabernaculum primum, qua fronte praesumis ingredi tabernaculum secundum, hoc est in Sancta sanctorum? Si nondum moliri potes gressus altos, ut cum Domino Jesu, vel saltem cum Moyse ascendas in montem excelsum; qua praesumptione putas volare in coelum? Prius redi ad te, quam rimari praesumas quae sunt supra te. Prius sol ortus sui confinia irradiat, quam ad altiora conscendat. Primum ergo est ut redeas ad te ipsum; intres ad cor tuum; discas aestimare spiritum tuum. Discute quid sis, quid fueris, quid esse debueris, quid esse poteris: quid fueris per naturam; quid modo sis per culpam, quid esse debueris per industriam; quid adhuc esse possis per gratiam. Disce ex tuo spiritu cognoscere quid debeas de aliis spiritibus aestimare. Haec porta, haec scala, hic introitus, iste ascensus: hac intratur ad intima, hac elevatur ad summa. Vides quantum valeat homini plena cognitio sui? Ex hac siquidem proficit ad cognitionem omnium coelestium, terrestrium, et infernorum.