CAPUT XXXVII. Propositum poenitentis de se ipso diffidentis, et ad Dei familiaritatem anhelantis.

77. Scire vellem qualis ipse sum, sed vix de me ipso vera discernere possum. Amor namque privatus, quem erga me ipsum habeo, aufert mihi verum judicium de me ipso. Idcirco parum mihi credo de me ipso, utpote homini mendaci, timens ne, si me ipsum judico, mentiatur iniquitas sibi (Psal. XXVI, 12). Judicet ergo me ille, cui omnia nuda sunt et aperta: quem fallere non possum, quia sapientia est; nec effugere, quia ubique est; neque corrumpere, quia justitia est. Ille veniat ad me, cujus deliciae sunt esse cum filiis hominum (Prov. VIII, 31): qui stat ad ostium et pulsat, paratus introire, si ei aperuero (Apoc. III). Intret ergo et sanctificet sibi sanctuarium, quoniam sanctus est, et domum ejus decet sanctitudo. Exstirpet vitia, ordinet cogitationes, sanet affectiones, mores componat. Nullus ei in aliquo resistat; ut sit in pace locus ejus (Psal. LXXV, 3). Utinam nullus hominum esset mecum exterius, ut familiarius loqui possem cum eo interius. Ipse enim et secretum quaerit, et solitarium locum diligit. Fugiam ergo hominum solatia et colloquia, ut in secreto cordis mei Deum habitatorem habere possim. Valde tamen difficile est ab exterioribus ad interiora mentem revocare, et ibi permanere. Nec minus difficile est de visibilibus ad invisibilia penetrare, et in illis diutius consistere. Dura sunt haec, et multum laboriosa, sed valde fructuosa. Assuescam igitur sola intima cogitare, sola interiora diligere, et in illis permanere, ut possim audire quid loquatur in me Dominus Deus meus. Ecce adsum, piissime Domine: tecum sum, intus sum. Quamdiu in exterioribus occupatus fui, vocem tuam intra me audire non potui. Nunc autem reversus ad me, ingressus sum ad te, ut possim te audire, et tibi loqui. Loquere ergo, misericordissime, quia audit servus tuus: loquere, quia paratus sum obedire. Quidquid jusseris, pro posse meo libenter devotus implebo.

78. O anima mea, Rex Angelorum venit ad nos, et hospitatus est nobiscum. Laetemur ergo de tanto hospite nostro corde perfecto. Demus ei gloriam et honorem, quoniam dignatus est visitare servos suos. Epulemur et jucundemur cum eo in laetitia et exsultatione. Delectemur in eo de eo, et nullus sit ei in aliquo molestus, ne in ira recedat a nobis, et inducat super nos maledictionem pro benedictione. Exhibeamus ei omne servitium charitatis, rogantes et deprecantes ut nobiscum manere dignetur. Si vero non possumus persolvere et totum quod debemus; saltem nosmetipsos humiliter ei subdamus ad omnem voluntatem ejus. Sit haec dies solemnis, in qua Salvatorem nostrum in hospitio nostro laeti suscepimus. Nullum membrum, nullum officium ab hoc gaudio excludatur. Conveniant ergo in unum omnes cogitationes et affectiones, diem festum celebrantes in omni puritate et sanctitate. Nulla se aliena cogitatio interserat, quae hujus solemnitatis gaudia perturbet. Oculi mei semper ad Dominum, per quem sum, vivo et sapio; nec cessent lacrymis pedes ejus rigare. Audiant et intelligant aures quid in nobis ei displiceat, vel quid ei placeat; quid damnet, vel quid approbet. Delectetur odoratus illo suavissimo odore dulcedinis ejus. Odor ejus odor vitae aeternae, odor totius suavitatis et jucunditatis. Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, altissime Domine (Psal. LXX, 8). Sit meditatio cordis mei in conspectu tuo semper (Psal. XVIII, 15), ut te possim videre per fidem et contemplationem, donec merear videre facie ad faciem. Clementissime Pater, nihil in nobis cesset a laude tua. Benedic, anima mea, Domino; et omnia quae intra me sunt, nomini sancto ejus (Psal. CII, 1). Benedic, et dic:

Gloria, laus et honor tibi sit, rex Christe redemptor.