|
6. Sapientia ergo aedificet sibi domum: erigat columnas septem, quibus
tota fabrica innitatur. Domus est conscientia: columnae sunt bona
voluntas, memoria, scilicet memorem esse beneficiorum Dei; cor mundum,
animus liber, spiritus rectus, mens devota, ratio illuminata. Prima
igitur columna prior erigatur. Nam inter omnia Dei dona, quae ad salutem
hominis spectare videntur, primum et principale bonum, bona voluntas
esse cognoscitur, per quam imago similitudinis Dei in nobis reparatur.
Primum est, quia a bona voluntate bonum omne inchoatur. Principale est,
quoniam bona voluntate nihil hominibus utilius datur. Quidquid homo
facit, bonum esse non potest, nisi ex bona voluntate procedat. Sine bona
voluntate omnino salvari quispiam non potest: cum bona voluntate nemo
perire potest. Voluntas bona nec dari potest invito, nec auferri nisi
volenti. Voluntas hominis est potestas Dei. Voluntas hominis est, quia
velle in voluntate hominis est; et ideo totum meritum in voluntate est.
Quantum vis, tantum mereris. Quantum crescit voluntas tua bona, tantum
crescit meritum tuum. Fac igitur magnam bonam voluntatem tuam, si vis
habere magnum meritum. Ita Deus ut piissimus et misericordissimus pater
in eo redemptionem nostram posuit, in quo nullus, nisi velit, potest
egere. Amare namque homines aequaliter possunt, et divites, et pauperes:
etiamsi pecuniam aequaliter dare non possunt. Voluntas tamen bona non
est, si non operatur quod potest.
|
|