|
79. O anima mea, si vis amari a Deo, reforma in te imaginem suam, et
amabit te: repara in te similitudinem suam, et desiderabit te. Consilio
namque sanctae Trinitatis ad imaginem et similitudinem suam creavit te
Creator tuus; quod nulli alteri ex creaturis donavit: ut tanto eum
ardentius diligeres, quanto mirabilius ab eo te conditam intelligeres.
Considera ergo nobilitatem tuam: quoniam sicut Deus ubique est totus,
omnia vivificans, omnia movens et gubernans; ita tu in corpore tuo
ubique tota es, illud vivificans, movens, et gubernans. Et sicut Deus
est, vivit et sapit - ita tu secundum modum tuum es, vivis, et sapis. Et
sicut in Deo tres sunt personae; Pater, et Filius, et Spiritus sanctus:
sic et tu habes tres vires; scilicet intellectum, memoriam, et
voluntatem. Et sicut ex Patre generatur Filius, et ex utroque procedit
Spiritus sanctus: ita ex intellectu generatur voluntas, et ex his
ambobus procedit memoria. Et sicut Deus est Pater, Deus est Filius, Deus
est Spiritus sanctus; non tamen tres dii, sed unus Deus, et tres
personae: ita anima est intellectus, anima voluntas, anima memoria; non
tamen tres animae, sed una anima, et tres vires. Ex quibus animae
viribus quasi excellentioribus jubemur Deum diligere, ut diligamus eum
toto corde, tota anima, tota mente: id est, toto intellectu, tota
voluntate, et tota memoria; hoc est, toto affectu, sine defectu, cum
discretionis intuitu. Nec solus sufficit de Deo intellectus ad
beatitudinem, nisi sit in amore ejus voluntas. Imo haec duo non
sufficiunt, nisi memoria addatur, qua semper in mente intelligentis et
volentis maneat Deus: ut sicut nullum potest esse momentum, quo homo non
utatur vel fruatur Dei bonitate vel misericordia; ita nullum sit
momentum, quo eum praesentem non habeat in memoria
|
|