|
80. Intellige dignitatem tuam, nobilis creatura; quoniam non solum
insignita es Dei imagine, verum etiam decorata similitudine. Sicut enim
Creator tuus, qui te ad similitudinem suam creavit, est charitas, bonus
et justus, suavis et mitis, patiens et misericors, et caetera insignia
quae de eo leguntur: ita tu creata es, ut charitatem haberes, et esses
munda et sancta, pulchra et decora, mitis et humilis. Quas virtutes
quanto plus in te habebis, tanto propinquior Deo eris et majorem tui
Conditoris geres similitudinem. Quid majus his tibi facere potuit, quam
ut ad similitudinem suam te conderet factor tuus; et eisdem virtutum
vestimentis te ornaret, quibus ipse ornatus est? Attende igitur
diligenter primae conditionis tuae excellentiam, et venerandam sanctae
Trinitatis imaginem in te ipsa agnosce: honoremque similitudinis
divinae, ad quam creata es, habere stude nobilitate morum, exercitio
virtutum, dignitate praemiorum; ut quando apparebit qualis sit, tunc
similis ei apparere possis. Similis enim similem quaerit: et qualem te
paraveris Deo, talis necesse est appareat tibi Deus. Si ergo naturalem
pulchritudinem tuam in te reparaveris, concupiscet rex decorem tuum:
quoniam ipse est Deus tuus (Psal. XLIV, 12); ipse amicus et sponsus,
frater et filius. Ipse enim dixit: Quicumque fecerit voluntatem Patris
mei qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est (Matth.
XII, 50). Audi quomodo. Virtus et sapientia Patris, filius est Patris.
Verbum Patris, voluntas est Patris. Voluntas hominis nihil aliud est,
quam quaedam proles mentis. Si igitur eadem est voluntas tua, et
voluntas Patris; idem est filius tuus, et filius Patris. Veritas,
sapientia, voluntas corde concipitur, et ex corde generatur.
81. Si igitur idem vis et idem sapis quod Pater, eumdem filium habes
quem et Pater. In te est utrum sis pater aut mater, an potius utrumque,
pater et mater; non tuo merito, sed Dei dono. Potes namque eum gignere
in corde tuo, et in corde alieno. Potes eum concipere a corde tuo, et ab
ore alieno. Intellectu gignitur, consensu concipitur, affectu nascitur,
effectu nutritur. Quando veritatem intelligis, vel alium intelligere
facis, Christum gignis. Nosti voluntatem Dei? consenti ei, et
concepisti. Quando gignis, es pater; quando concipis, es mater. Amando
parturis, operando nutris. Sic, sic in potestate cujusque relinquitur,
utrumnam tantae prolis mater efficiatur. Maledicta ergo sterilis quae
non parit, quae talem filium pro voto per Dei gratiam habere potuit. Cur
non similiter maledictus qui non gignit, nisi quia non aeque in nostra
potestate consistit veritatem intelligere, et veritati consentire? Non
enim veritatem semper intelligo cum volo: intellectae autem semper
consentio: velle tamen non possum, nisi gratia Dei fuerit mecum. Nulla
est enim humana industria sine Dei gratia. Ex quo primus homo peccavit,
naturae bonum perdidimus, pariter et arbitrii vigorem, sed non
electionem, ne non esset nostrum, ut emendaremus peccatum. In nobis
namque manet ad quaerendam salutem arbitrii libertas, id est rationalis
voluntas, sed admonente prius Deo et invitante ad salutem, ut vel
eligamus, vel sequamur. Potestatis nostrae est divinae inspirationi
acquiescere, et quae ad salutem nostram pertinent eligere et sequi:
divini vero muneris est ut possimus adipisci, quod sequendo cupimus
consequi. Nostrae potestatis est et ignaviae, ut labamur: sollicitudinis
vero nostrae est et coelestis pariter adjutorii, ne labamur. Felix homo
qui sic ambulat sapienter, ne cadat; aut si ceciderit, ut statim
resurgat. Felicior vero est qui nunquam cecidit: felicissimus autem est,
qui jam cum Deo regnat.
|
|