|
82. Felix homo est, cui praesto est cum voluerit, habere filium Deum. O
quanta est dignitas hominis, filium habere Deum! et quanta est humilitas
Omnipotentis habere hominem patrem! et quanta est nobilitas animae,
Christum Jesum habere sponsum! Sancta ergo anima et veri sponsi amica ad
dilecti sui adventum summo cum desiderio semper debet inhiare, et parata
atque expedita esse, ut pulsantem amicum absque ulla dilationis injuria
possit suscipere, et vocanti cum omni alacritate occurrere; ne subito et
inopinate adveniens, minus promptam et minus ornatam inveniat: vel diu
exclusus, diutinae praestolationis ullam molestiam sustineat. Aliud est
autem cum ipso intrare, atque aliud est ad ipsum exire. Ibi anima ad se
ipsam revertitur, et cum dilecto suo usque ad intima cordis sui
penetralia ingreditur: hic extra semetipsam ducitur, et ad sublimia
contemplanda sublevatur. Quid namque est ejus introire, nisi se totam in
semetipsam colligere? Quid vero est ejus exire, nisi se ipsam extra
semetipsam totam effundere? Nihil itaque aliud est animam cum dilecto
suo in cubiculum ingredi, et solam cum solo morari, dulcedineque ejus
perfrui; nisi exteriorum omnium oblivisci, et in ejus dilectione summe
et intime delectari. Se solam cum dilecto videt, quando exteriorum
omnium oblita, ex propria consideratione in dilecti sui dilectionem
desiderium suum perurget, et ex his quae in intimis suis considerat,
animum suum in ejusmodi affectu inflammat, et tam ex bonorum, quam ex
malorum suorum consideratione in gratiarum actionem assurgit; et hinc
pro impensa gratia, hinc pro indulta venia, intimae devotionis victimas
persolvit. Usque in intimum dilectus perducitur, et in optimo
collocatur, quando ex intimo cordis affectu, et super omnia diligitur.
83. Cogita quid sit quod in vita tua ardentius dilexisti, anxius
concupisti, quod te jucundius afficiebat, caeterisque omnibus profundius
delectabat. Considera ergo si eamdem affectionis violentiam,
delectationisque abundantiam sentis, quando in summi dilectoris
desiderium inardescis, quando in ejus dilectione requiescis. Cui dubium
sit quod intimum illum affectionis tuae sinum necdum teneat, si intimae
dilectionis aculeus animam tuam in divinis affectibus minus penetrat,
tepidius exagitat, quam in alienis affectionibus aliquando penetrare vel
exagitare solebat? Sed si tantam prorsus, vel forte validiorem
dilectionis vel delectationis violentiam in intimis tuis circa divina
perspexeris, quantam alias nunquam expertus fueris; vide adhuc si forte
aliud aliquid sit, in quo delectari vel consolari possis. Certe quamdiu
possum ex aliena qualicumque re consolationem vel jucunditatem
concipere, nondum audeo dicere dilectum nostrum intimum ardentissimi
amoris sinum tenere. Satage ergo, festina trahere eum adhuc ad interiora
et secretoria cordis tui penetralia, quaecumque es ejusmodi anima. Quis
enim neget illud intimum cordis humani penetrale tales recessus habere,
seu etiam obtinere posse, in quibus summi et singularis amoris violentia
cum aliquid per affectum infixerit, aliena omnino delectatione avelli
non possit? Certe si alienam aliquam consolationem quaeris vel recipis,
Deum tuum, quamvis fortasse summe, nondum tamen singulariter diligis.
Nondum ergo in intimum perducitur, nondum in intimo collocatur. Si ergo
non satagis introducere eum ad intima tua, quomodo te credam velle vel
posse sequi eum ad sublimia sua?
84. Certum ergo signum tibi sit, quaecumque es anima, quod dilectum tuum
minus diligis, vel ab illo minus diligeris, si ad theoricos illos
excessus nondum vocaris, vel vocantem sequi nondum merueris. Quomodo
enim perfecte diligis vel diligeris, si in summorum desiderio ad superna
non raperis, et ad theoricos et anagogicos illos conatus mentis
alienatione non transis? Vis nosse quia sublimitas divinarum
revelationum sit manifestum divinae dilectionis indicium? Jam non dicam,
inquit, vos servos, sed amicos; quia omnia quae audivi a Patre meo, nota
feci vobis (Joan. XV, 15). Satage ergo Deum tuum intime et summe
diligere, et omni hora in divinae contemplationis gaudium summo cum
desiderio anhelare. Collige te ipsam ad temetipsam, et in solo
divinitatis desiderio requiesce.
|
|