|
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I). Vere Verbum
caro factum est, et nos vere Verbum carnem Dominico cibo sumimus, et
ideo manere in nobis naturaliter existimandus est, qui per naturam
nostrae carnis jam sibi inseparabilem homo natus assumpsit, et naturam
carnis suae sub sacramento communicandae carnis nobis admiscuit. Ita
enim omnes unum sumus, quia in Christo Pater et Christus in nobis unum
in iis nos esse faciunt. Nos ergo qui corpus accipimus, corpus Christi
facti sumus, et misericordia ipsius quod accipimus nos sumus. Corpus
Christi sumus, et ipse Christus sumus, quoniam nos omnia ejus membra
(cum sint multa) unum corpus sumus (Rom. XII; Coloss. II). Nos ergo, qui
membra Christi sumus, et Christus sumus, non solum capiti per
dilectionem, sed etiam cum membris invicem uniri debemus. Nam qui
accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non mysterium
accipit pro se, sed testimonium contra se. Mysterium nostrum in mensa
Domini positum est. Estote ergo quod videtis, et accipite quod estis.
Hoc accipitur in pane quod pependit in cruce, et hoc sumitur in calice
quod effusum est de Christi latere. Invisibilis enim Sacerdos visibiles
creaturas panis et vini in substantiam corporis et sanguinis sui verbo
suo secreta potestate convertit, ita dicens: Hoc est corpus meum, et
sanctificatione repetita: Hic est sanguis meum. Cum ergo ad reverendum
altare cibis satiandus ascendis, sacrum Domini Dei tui corpus et
sanguinem fide respice, mente continge, honore mirare, devotione
venerare, cordis manu accipe, et animae haustu interiori assume. Nam
credere in eum, hoc est accipere panem vivum. Nos credimus et dicimus
quoniam corpus Christi tale unicuique sit, qualis accesserit ut offerat,
et qualis accesserit ut accipiat. Nam unum idemque corpus propter nomen
Domini, quod invocatur, semper sanctum est, et tale unicuique fit quali
corde ad accipiendum accesserit. Si offerat Deo malus et accipiat bonus,
tale utrique erit, qualis uterque fuerit. Credimus et fatemur quoniam
corpus illud, quod de Virgine Deus assumpsit, et in quo resurrexit,
semper est in coelo, et ubicunque vult, et in qua specie vult. Qui
sursum sedet ad dexteram Patris, tempore sacrificii hominum manibus
continetur. Corpus Christi tale accipimus in sacramento, quale post
resurrectionem est in semetipso. Cum accipitur non consumitur, sed
expleto officio, pro quo sacrificatur et manducatur, in illud quod in
coelo est, transfertur. Semel oblatus est Christus in seipso, et
quotidie immolatur in sacramento (Hebr. IX).
Cum ergo sacerdos Spiritum sanctum advocaverit, et illam hostiam
reverendam immolaverit, communemque Deum subinde contigerit, ubi illud
(dic mihi) nostra existimatione ponemus? Perpende quales oporteat esse
manus tantarum rerum ministras, et qualem linguam talia verba fundentem,
aut quo genere caeteris non mundiorem et sanctiorem animam talis
spiritus receptricem! Tunc enim adsunt angeli sacerdoti, et tribunal
atque altaris locus coelestibus virtutibus adimpletur in honorem illius
qui immolatur. In ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coeli
aperiuntur, in illo Jesu Christi mysterio angelorum chori adsunt, summis
ima sociantur, terra coelestibus jungitur, unum ex visibilibus atque
invisibilibus fit. Sed necesse est ut, dum haec agimus, nosmetipsos in
cordis contritione mactemus, et qui passionis Dominicae mysteria
celebramus, debemus imitari quod agimus. Nam tunc vere pro nobis Deo
hostia erit, cum nosipsos hostiam fecerit. In Christo semel oblata est
hostia ad salutem sempiterna potentia, nos vero per singulos dies
offerimus, quoniam per singulos dies peccamus; offerimus, sed ad
recordationem mortis ejus, et una est hostia, quia semel oblatus est
Christus. Hoc vero sacrificium exemplum est illius, idipsum semper,
idipsum secundum substantiam, quanquam diversum secundum formam. Dum
frangitur hostia, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur,
Dominici corporis immolationem in cruce ejusque sanguinis de latere
effusionem significat. Verumtamen cum Christus in sacramento quotidie
immoletur, non dicitur quod iterum occidatur, sed quod vera ejus
immolatio repraesentata idem nunc in sacramento, quod tunc in cruce,
operetur. Eadem est hic et ibi corporis et sanguinis Christi substantia,
quamvis in specie altera, eademque salutis nostrae gratia. Vera etenim
caro Christi est, quam forma panis opertam in sacramento sumimus, et
verus sanguis Christi, quem sub vini specie ac sapore potamus.
Mortalitatis cibus exterius videtur, quia quod de nobis exterius
apparet, mortale est. Nihil exterius immutatur, quia nihil de nobis
exterius innovatur. Interius vero hoc idem in nobis accipimus quod de
illo credimus, quoniam vitam de vita sumimus, per quam reformamur ad
vitam. Sicut enim de Virgine per Spiritum vera caro sine coitu creatur,
sic per eumdem Spiritum de substantia panis et vini mystice idem corpus
Christi consecratur. Et sicut quod ubique offertur, unum corpus est, et
non multa corpora, ita unum sacrificium diversis locis a diversis
hominibus sacrificatur, et ubique est idem. Per partes dividitur, et a
multis accipitur, et semper est integrum. Sicut enim individuum est cum
dividitur, sic incorruptum cum fuerit sumptum. Christus in sacramento
per partes manducatur et manet integer, totus in coelo, totus in corde
tuo, totus in fracto, totus in integro. Tantum est in exiguo, quantum
constat esse in toto. Nihil minus habent singuli quam universi. Totum
unus, totum duo, totum plures sine diminutione percipiunt, quia non in
specie vel quantitate sacramenti est gratia, sed in virtute Christi.
Quomodocunque signa varientur in sacramento, Christus semper idem est in
seipso. Quod evidentius manifestavit cum in coena praesens corpus et
sanguinem suum discipulis suis distribuit. Tradidit eis seipsum in
sacramento quasi alium, et tamen eumdem. Et cum a singulis sumptus
comederetur et biberetur in sacramento, unus tamen et integer mansit in
seipso. Divina gratia ita est libera, ut nullis hominum meritis vel
officiis sit astricta, sed quando vult, quomodo vult, ubicunque vult,
semetipsam infundat.
Propterea intra Catholicam Ecclesiam in sacramento corporis Christi
nihil a bono majus, nihil a malo minus perficitur sacerdote, quia non in
merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris et virtute
Spiritus sancti. Omnia vero sacramenta cum obsint indigne tractantibus,
prosunt tamen per eos digne sumentibus. Communio namque malorum non
maculat aliquem participatione sacramentorum, sed consensione factorum.
Sicut enim Judas, cui Dominus buccellam tradidit non malum accipiendo,
sed bonum male accipiendo, locum in se praebuit diabolo, sic indigne
quisque accipiens locum in se praebet diabolo. Qui ergo de criminalibus
nondum digne poenituerunt, aut adhuc in affectu peccandi sunt, vel
aliquem hominem odio habent, corpus Christi non accipiant, ne moriantur.
Incesti vero et luxuriosi periculosius sumunt, quoniam nihil sic
adversatur munditiae amatori ut feditas. Porro qui peccare quievit,
quamvis peccato adhuc mordeatur, peccandi tamen de caetero non habeat
voluntatem, communicare non desinat. Quomodo quotidie tentamur et
labimur, quotidie Christus in sacramento pro nobis immolatur. Cum ergo
corpus Christi ore sumimus, amicitias et beneficia ejus corde cogitemus,
quomodo passus et mortuus est pro nobis, et morte sua a morte aeterna
nos liberavit. Participatione autem corporis sui nos sibi concorporavit,
ut transeat ipse in nobis ad Patrem, transeamus et nos in illo unum
facti cum illo, ut ipsum per ipsum habeamus gustum in via, satietatem in
patria, hic viaticum, et ibi praemium.
Quaeritur cur corpus et sanguis Christi in pane et vino magis
consecretur quam in caeteris corporum speciebus. Ad quod respondetur
quoniam sicut panis ex multis granis, et vinum ex multis uvis, sic
Ecclesia de diversis personis colligitur. Dignum etiam fuit ut eisdem
speciebus, quibus caro alitur et creatur in quolibet homine naturaliter,
eisdem consecretur in Dominico homine potentialiter. Si panis in carnem,
et vinum in sanguinem cujuslibet transformatur naturaliter, multo magis,
si Deus voluerit, in carnem et sanguinem suum transferetur
potentialiter. Cum ergo panis in carnem, et vinum in sanguinem verbo
Domini mutetur, jam non desperet in corpus Christi trajici rationalis
creatura, in quod trajicitur et bruta, si desistat esse quod ex se male
fuerat, ut fiat in Christo bene quod non erat. Sicut enim cibus et potus
sunt vita nostra temporalis, quandiu Deo placuerit, sic et multo amplius
ipse panis coelestis erit vita aeterna quibus ipse voluerit. Magis enim
credendus est vitam aeternam conferre qui vitam habet et vita est, quam
qui non habet.
Non est mirum si Creator creaturae vitam possit conferre sempiternam,
cum creatura creaturae potuerit retinere et conservare aeternaliter eam.
Sicut enim lignum vitae in paradiso positum est, quo aeternaliter homo
in corpore viveret, nisi peccaret, sic Christus in Ecclesia lignum vitae
seipsum posuit, ut in se credentibus vita esset aeterna. Idcirco
tantopere fides in sacramento exigitur, quia falsa fide mundus periit,
quando Adam plus diabolo falsa suggerenti, quam Deo vera promittenti,
credere praesumpsit. Dum vero in sacramento plus Deo quam hosti, ut
dignum est, creditur, sanatur hac fide vera illa perfida fides. Quoniam
autem cibo et potu ita vivimus, ut alterutro carere nequeamus, propterea
utrumque Christus in suo sacramento esse voluit, ne si alterum deesset,
imperfectum esset. Nec corpus ergo sine sanguine, nec sanguis sine
corpore jure communicatur. Panis et vinum proprie proprius cibus est non
bestiarum, sed hominum. Ideoque Christus utriusque usus est ministerio,
ut singularis et propria hominum crederetur refectio, cui etiam
postmodum per apostolos aquam admisceri voluit, ut ad dignitatem tanti
mysterii non solum justorum, sed et peccatorum consortium pertinere
significaret, si poenitere vellent. Quoniam per aquam sumus regenerati
et per sanguinem redempti, sanguis et aqua de latere Christi exivit. Cum
ergo pro Christo vinum et aqua sacrificetur pro populo, et utrumque unus
sanguis fiat, capitis et membrorum unitatem significat. Sicut ergo unum
videtis esse quod factum est, sic unum estote vos diligendo inter vos.
Nam qui accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non
mysterium accipit pro se, sed testimonium contra se. Qui autem unum
hominem odio habet, quidquid Deo in bonis operibus obtulerit, totum
perdet.
Fide omnia sacramenta complentur. Qui ergo ad illa fide et devotione
accedit, quamvis incuria vel ignorantia aliqua erroris verba inserat,
non ideo minus sacrificium fieri creditur, quoniam precis vitium superat
precantis affectus. Non est attendendum quid faciat homo, sed quo animo
et voluntate faciat. In quatuor speciebus sacramenta Ecclesiae maxime
consistunt, aqua scilicet, oleo, pane et vino. Aqua, lice omnibus sit
necessaria, sua tamen venalitate et abundantia non est pretiosa. Oleum
vero, panis et vinum ita paucitate sua fugiunt pretii quantitatem, ut
nullam nisi in spirituali gratia sibi vindicare videantur utilitatem.
Aqua exstinguit, mundat, et candidat prae caeteris liquoribus. Idcirco
in baptismate carnis incentiva exstinguit, peccatorum tam originalium
quam actualium labem abluit. Innocentiae candorem reducit, et dum sic
coelestis Patris imaginem reformat, filios adoptionis regenerat. Unde
vero tanta virtus ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo?
Non quia dicitur, sed quia creditur quoniam fide omnia sacramenta
complentur. Baptismus talis est qualis est ille in cujus verbo datur,
non qualis est ille per cujus ministerium ministratur. Porro oleum
illuminat, ungit et pascit. Illuminat animam fide, ungit devotione,
pascit dilectione. Panis vero et vinum homini incorporatum vita est
temporalis. Quapropter in hoc sacramento Christus tanquam caput membris
uniri voluit, per quem Deo Patri regeneramur. Per corporis et sanguinis
Christi participationem Filio Dei ad vitam concorporamur. Per olei
unctionem Spiritus sancti virtute confirmamur. Nunquam fidelis Deus a
regni sui consortio eos repellet quibus tam familiariter uniri dignatur
in hujus mundi exsilio. Imo magni honoris vicissitudinem eis rependet in
manifesta suae majestatis visione, a quibus tam digne susceptus et
ordinatus est in occultis et peregrinis sacramentorum figuris. Non
poterit ibi fieri diversum quod hic factum est unum. Quidquid
deformitatis vel mutationis in Christi sacramento specie tenus
contigerit, non debet a nobis extorquere fidem veritatis ejus, quoniam
qui in corpore suo, cum Deus esset verus, multa indigna pertulit, nihil
indignum in corpore suo usque in finem saeculi perferret, quamvis vere
ibi sit. Cum enim omnia ei praeter peccatum munda sint, non videtur esse
immundius in ventre muris vel canis, quam in ventre impoenitentis
peccatoris. Si ignibus comburi dicatur, hoc impossibile est cum sit
omnium elementorum Deus. Si soricum corrosione vel vetustatis mutatione
corrumpi videatur, nihil attinet ad sacramenti substantiam, Christum
videlicet qui corrumpi non potest, quoniam incorruptibilis est. Talia
vero et similia non veniunt nisi pro aliquorum negligentia corrigenda
vel punienda, seu pro fide probanda et exercenda ut fideles exerceantur
et reprobi indurentur. Necesse est ergo ut ea devotione qua accipitur
custodiatur.
|
|