CAPUT III. De secunda columna, quae est memoria beneficiorum Dei.

7. Recordemur ergo misericordiarum Dei, ut sic accendamur in ejus amorem. Revocemus ad memoriam bona quae tribuit nobis; quomodo in periculis saepe constitutos clementer nos eripuit; nec unquam peccatis nostris, quominus misereretur, vinci potuit: oblitos sui de se admonuit; aversos a se revocavit; venientes ad se benigne suscepit; poenitentibus indulsit; perseverantes custodivit; stantes tenuit; lapsos erexit; malas delectationes in amaritudinem convertit; et rursus salubriter amaricatis consolationes suas tribuit. Postremo tribulatione purgatis, quietem et pacem perfectam restituit: qui nec peccantibus unquam defuit, ut corrigeret; nec justis, ut custodiret. Recogitemus quanta bona Deus fecit nobis non rogantibus neque desiderantibus, imo recusantibus; et quam multa peccata dimisit nobis, et a quantis periculis liberavit nos liberator Deus: quam magna dignatio pietatis fuit, quod ingratos et in multis contrarios, a tam multis peccatis custodivit nos Dei gratia, in quae potuimus cadere, sicut in alia multa cecidimus. Idcirco sicut nullum est momentum, in quo non utamur vel fruamur Dei pietate et misericordia: sic nullum debet esse momentum, in quo eum praesentem non habeamus in memoria.