|
8. Sequitur ut eum, a quo tanta beneficia accepimus, toto corde
diligamus: hoc est, tota cogitatione, tota affectione, sine defectione.
Sit cor rectum, ut ei per omnia placeat Deus. Sit rectum rectitudine
intentionis, exclusione perversae cogitationis, assiduitate
contemplationis. Sit paratum sequi voluntatem Dei, in quamcunque partem
inclinari eam cognoverit. Sit sursum, ad sola coelestia et divina
contemplanda et desideranda. Sit purum, ut nihil morari intra se
patiatur mali: nec modicum quidem offendiculum tolerabile reputet, aut
in conscientia sua, aut in aliena. Sit dulce dulci responsione, suavi
admonitione, benigna reprehensione, moderata correctione. Sit mundum, ut
totius immunditiae spurcitias respuens, cogitationum sicut actionum
peccata deploret. Defleat pro sua miseria et aliena: lugeat non solum
sua delicta, sed etiam aliena: compungatur pro malis quae commisit, et
bonis quae neglexit.
|
|